Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 433  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] inter appellatum victorem et alium probatorem de novo appellantem. Si
[002] autem plegios invenire non possit,23 aut regnum abiuret vel remaneat perpetuo
[003] in prisona.

Si autem defensionem non susceperit in propria persona, sed excipiat et iudicium petat, si contra talem cognoscentem se esse latronem debeat respondere.


[005] CUM autem in propria persona per corpus defensionem non intraverit,
[006] poterit excipere contra probatorem, et petere sibi allocari si debeat tali
[007] f.153b] respondere qui est latro cognoscens, vel talis quod vocem habere
[008] non debeat versus hominem fidelem. Et cum ipse24 sit fidelis homo et in
[009] assisa domini regis etcetera, et in franco plegio, et dominum habet qui
[010] ipsum advocat, et tunc sic.

De defensione appellati.


[012] ET B. venit et defendit societatem, latrocinium, et totum ut supra, sicut
[013] versus eum qui est latro cognoscens, et ipse homo fidelis et25 in franco
[014] plegio, et in assisa domini regis, et dominum habet qui ipsum advocat. Et
[015] quo casu si hoc per patriam convictum fuerit, damnibitur probator appellans
[016] et liberabitur appellatus. Si autem sic dicat appellatus simpliciter quod
[017] defendit totum sicut versus latronem cognoscentem, et de fidelitate se ponat
[018] super patriam, si per patriam fuerit male creditus, cum pares sint in culpa
[019] appellans et appellatus, statim vadietur inter eos duellum. Et eodem modo
[020] cum fuerit requisitus appellatus, si fuerit in franco plegio et in assisa
[021] domini regis, vel si fuerit dominus qui ipsum advocet, nec sit aliquod boni
[022] quod pro se habeat, statim vadietur duellum, cum omnia bona ei defecerint.
[023] Item si appellatus alias rettatus fuerit de maleficio, vel indictatus per milites
[024] et villatas et legales homines qui præsentes fuerint et hoc testentur. Item
[025] si26 alias ab alio probatore appellatus fuerit propter tales suspiciones, vadietur
[026] duellum. Et eodem modo si cum probator primum appellatum devicerit,
[027] fiat de aliis appellatis omnibus sicut de primo.

Si probator fecerit quod promisit, teneatur ei conventio.


[029] CUM autem probator fecerit quod promisit, teneatur ei conventio, quod
[030] vitam habeat et membra, sed in regno remanere non poterit, etiam si velit
[031] plegios invenire. Si autem probator victus fuerit antequam duella sua perfecerit,
[032] vel mortuus casu vel morte naturali, alii qui appellati sunt ab eo et
[033] non convicti, propter suspicionem appelli probatoris remaneant sub plegiis
[034] ad standum recto, si quis versus eos loqui voluerit. Et si plegios27 invenire28
[035] non possint, abiurent regnum. Si autem appellati per appellum se forte
[036] subtraxerint, et mortuo probatore redire voluerint, cum propter appellum
[037] et propter fugam magis suspecti habeantur, si redierint capiantur, nec sunt



Notes

23. posset, MG, OC; poterit, Y.

24. Om., MG, OC.

25. Om., LA, MC, Y (+ et).

26. non, OA, CE, MC.

27-28. plegii inveniri, OA, CE, MC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College