Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 432  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] qua allocatione vel exceptione, quo casu inter eos vadietur duellum, et
[002] appellatus det vadium defendendi et probator4 det vadium disrationandi.
[003] Et si appellatus plegios non habuerit, tunc erit gaola plegios utriusque.
[004] Et dabitur dies ad quem venient armati. Et cum venerint, primo5 iuret
[005] defensor6 in hæc verba.

De forma sacramenti tam appellantium quam appellatorum: et primo appellatus iuret per verba negativa.


[007] HOC audis7 homo quem per manum8 teneo, qui A. te facis appellare9 per
[008] nomen baptisterii, quod ego non sum latro nec socius tuus de latrocinio vel
[009] roberia, vel huiusmodi, nec tecum furatus fui talem rem tali loco, nec aliud
[010] tale quid fecimus sicut roberiam talem, nec ego habui ad partem meam tantum,
[011] sic me deus10 etcetera.

Postea iuret appellans per verba affirmativa.


[013] ET tunc dicat probator,11 Hoc audis12 homo quem per manum teneo, qui B.
[014] te facis appellare13 per nomen baptisterii, quod tu es periurus, et ideo periurus,
[015] quia tu est latro et socius meus de latrocinio, quia tali loco simul
[016] furati fuimus talem rem, vel talem roberiam simul fecimus, vel quid tale,
[017] et unde tu habuisti ad partem tuam tantum, sic me deus14 etcetera. Et sic
[018] percutiatur inter eos duellum ordine supradicto observato.

Si appellatus victus fuerit.


[020] ET si appellatus victus fuerit, eodem die vadiet probator aliud duellum
[021] versus alium appellatum, sed statuetur alius15 dies ad pugnandum, ad quem
[022] uterque veniet armatus. Et sic fiat de pluribus de quolibet post alium.
[023] Et secundum quosdam non sufficit quod appellatus cognoscat se fuisse
[024] socium16 et17 latronem, vel aliquid consimile ad recreantisam, nisi dicat illud
[025] verbum odiosum, quod18 recreantus19 sit.20 Et similiter quod socius sit et
[026] latro, licet sufficiat secundum quosdam quod cognoscat se esse21 socium et
[027] latronem, quia non refert utrum quid fiat vel quod tantundem valeat.

Si autem probator victus fuerit.


[029] SI autem probatur victus fuerit, appellatus per plegios dimittatur propter
[030] suspicionem appelli, nisi iustitiarii propter aliquam aliam suspicionem providerint
[031] illum esse ulterius in prisona retinendum, quia forte indictatus est
[032] alibi per milites et alios fide dignos. Ut de termino Sancti Hillarii et de
[033] termino Paschæ anno regis22 Henrici quinto, in principio rotuli comitatu
[034] Eboraci, de Roberto filio Yvonis, ubi eodem die vadiatum fuit duellum



Notes

4. appellator, MG, OC.

5-6. primo intret def. et iuret, V; primo intret def., OA.

7. auditis, OB, MA, MB.

8. manus, V, CM.

9. appellari, V, MA, OC.

10. deus adiuvet, MG, CM, OC.

11. probator per verba affirmativa, OB, MA, MB.

12. auditis, OB, MB.

13. appellari, V, OC, MA.

14. deus adiuvet, MG, MB.

15. ei alius, MG, OC.

16. socium suum, V, MG.

17. vel, V, MG, OC.

19. recreatus, OB, MA.

20. est, MG, OC.

18-20. Om., MB.

21. Om., OC, MG.

22. regni regis, V, MG, OC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College