Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 431  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] talem locum, ad respondendum eidem B. de societate et30 de31 morte hominis,
[002] roberia et latrocinio, vel alia tali felonia unde eum appellat. Vel aliter:
[003] Præcipimus tibi quod sine32 dilatione33 capias A. et ipsum captum ducas
[004] coram iustitiariis etcetera, ad respondendum B. cognoscenti34 se esse latronem
[005] de societate latrocinii unde eum appellat. Et tunc habeas ibi coram
[006] eisdem iustitiariis sufficientem sectam de visneto tali, ad faciendam inquisitionem
[007] de prædicto tali secundum consuetudinem regni nostri. Et habeas
[008] ibi hoc breve. Teste etcetera. Et posset huic brevi adiungi bene ut videtur,
[009] et si idem talis propter appellum illud se forte subtraxerit, tunc facias35
[010] illum interrogari de comitatu in comitatum donec secundum legem terræ
[011] utlagetur. Et hoc fieri debet tantum ad sectam domini regis sine alia secta,
[012] propter præsumptionem appelli et propter fugam. Cum autem appellatus
[013] præsens fuerit, proponat probator appellum suum in hæc verba.

Cum autem præsens fuerit appellatus, qualiter probator proponere debet intentionem suam et appellum suum.


[015] A. DE N. cognoscens se esse latronem appellat B. de36 societate et latrocinio
[016] vel roberia vel37morte hominis,38 scilicet ita39 quod ipsi simul furati fuerunt
[017] talem rem apud talem locum, et ita quod prædictus B. habuit ad partem
[018] suam tantum. Vel sic: quod ipsi simul venerunt ad domum talis, tali loco,
[019] vel in via vel alibi, et robbaverunt ei talem rem, per quod robbaverunt eum40
[020] et41 interfecerunt, et ita quod prædictus B. habuit tantum ad partem suam.
[021] f.153] Et idem de receptamento scienter, et alia felonia. Et hoc offert
[022] probare versus eum per corpus suum, sicut curia consideraverit. Et oportebit
[023] probatorem certam rem exprimere, et omnes circumstantias sine variatione
[024] et mutatione aliqua. Et quod cognoscat personam appellati cum fuerit
[025] in iudicium productus, quia si eum non cognoverit, præsumetur contra
[026] ipsum quod numquam fuerunt socii.

Item plures appellat, et unde sic.


[028] IDEM1 A. appellat B. de N. de societate et latrocinio vel felonia prædicta,
[029] et2 ita quod ipse habuit3 ad partem suam tantum vel de alio latrocinio alibi
[030] facto. Et sic poterit plures appellare eodem die de societate et pluribus
[031] latrociniis et diversis.

De modo defendendi.


[033] ET B. venit et defendit societatem, et latrocinium, roberiam, et mortem, et
[034] receptamentum, et omnem feloniam, et quidquid ei imponitur, de verbo in
[035] verbum et secundum quod ei imponitur. Et tunc per corpus suum sine ali-



Notes

30-31. et, MG, CM; de, OC.

32-33. Om., MG, OC.

34. cognoscendi, OA; cognoscentem, MG, OC.

35. faciat, LA; facis, OC.

36. de morte et, V, LA; de morte hominis, MG, OC; de morte hominis talis et, Y.

37. vel in, LA.

39. Om., LA, Y, MG, OC.

37-38. Om., MG, OC, Y.

37-38. Om., MG, OC, Y.

40-41. eum eum, V; eum, OB, MA.

1. item, MSS. var.

2. Om., OB, MB, MC, CE, CM; (--vel fel. præd. . . . latrocinio, MA).

3. Om., OB, MB (+).


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College