Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 42  Next    

Go to Volume:      Page:    




DE ADQUIRENDO RERUM DOMINIO


Qualiter dominia rerum adquiruntur de iure naturali vel gentium.


[003] DICTUM est supra de rerum divisione. Nunc autem dicendum est36
[004] qualiter dominia rerum adquiruntur de iure naturali sive gentium,
[005] ut a vetustiore iure incipiatur, quod cum ipso genere humano rerum natura
[006] prodidit, et post dicendum erit de iure civili, quod37 postea esse cœpit,38 cum
[007] et civitates condi et magistratus creari et leges scribi cœperunt.

De feris bestiis.


[009] IURE autem gentium sive naturali dominia rerum adquiruntur multis
[010] modis. Imprimis per occupationem eorum quæ non sunt in bonis alicuius,
[011] et quæ nunc39 sunt ipsius regis de iure civili et non40 communia ut olim.
[012] Sicut sunt feræ bestiæ, volucres et pisces, id41 est42 omnia animalia quæ in
[013] terra et in mari et in cœlo, id43 est44 in ære, nascuntur, ubicumque capiantur,
[014] et cum capta fuerint45 incipiunt esse mea, quia mea custodia coercentur.
[015] Et eadem ratione, si evaserint custodiam meam et in naturalem libertatem
[016] se receperint,46 desinunt esse mea et rursus fiunt occupantis. Recipiunt
[017] autem naturalem libertatem tunc,47 cum vel oculos meos48 effugerint in
[018] ære libero et non sub capa mea, vel ita sint49 in conspectu meo ut impossibilis
[019] sit eorum persecutio.

De piscatione, venatione, apprehensione.


[021] ITEM continet occupatio piscationem, venationem, et apprehensionem.50
[022] Et nec sola persecutio facit rem esse meam. Nam etsi feram bestiam vulneraverim
[023] ut capi possit, non tamen51 est mea nisi cepero,52 immo erit
[024] posterius53 occupantis, quia multa accidere solent ne capiam. Item si in
[025] laqueum, quem venandi causa tetendi54 aper inciderit, et cum coercerem eum
[026] exemptum55 abstuli, erit meus si in potestatem meam pervenerit, nisi consuetudo
[027] vel privilegium se habeat in contrarium.



Notes

36. Om., OA, OB, OC, LA, HA, MC.

37-38. quæ postea esse cœperunt, OA, LA.

39. non, OB (qui), MA, MB, HA, MC; om., MG, CM.

40. Om., OB, MA, MB, CE, MG, CM, MC.

41-42. et, V, OB, MB, MG, CM.

43-44. et, V, MA, MB, MG, CM, HA, MC.

45. fuerunt, OB, MA.

46. receperunt, MA; receperim, OB.

47. tunc vel, MG, CM.

47-48. tunc cum ab aspectu oculorum meorum, OC.

47-48. tunc cum ab aspectu oculorum meorum, OC.

49. sicut, MB, OB (corr. sint).

50. comprehensionem, MG, CM.

51. Om., OB, MG, CM.

52. ceperim, OC, MG, CM.

53. potius, V, OC, OB, MA, MB.

54. tetendit, OA, OB, MA, MB, MC, CE; tenendi, OC; tenendi quæ incidit, CM, MG; tetendi, V, LA, HA.

55. exemptam, MG, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College