Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 428  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] victus fuerit, aut morti tradatur aut regnum abiuret vel patriam, comitatum,
[002] civitatem, burgum vel villam, aut fustigetur, et sic castigatus dimittatur.

Si furtum in manu alicuius inveniatur.


[004] SI vero37 furtum in manu38 vel sub potestate alicuius inveniatur,39 tunc ille
[005] in cuius domo vel potestate res furtiva inventa fuerit, tenebitur, nisi
[006] warantum invenerit qui eum inde defendere possit.40

Si uxor teneatur ex furto viri.


[008] UXOR vero sibi41 desponsata non tenebitur, quia virum accusare non debet
[009] nec detegere furtum suum neque feloniam, cum ipsa sui potestatem non
[010] habeat,42 sed vir. Consentire tamen non debet feloniæ viri sui neque coadiutrix
[011] esse, sed feloniam et nequitiam viri impedire debet quantum potest.
[012] In43 certis tamen casibus de furto tenebitur si furtum inveniatur sub clavibus
[013] uxoris. Has44 quidem claves habere debet uxor sub custodia45 et cura
[014] sua,46 claves videlicet47 dispensæ suæ, arcæ suæ,48 et scrinii49 sui. Et si aliquod
[015] furtum sub clavibus istis inveniatur, uxor cum viro culpabilis erit.
[016] Sed quid si res furtiva in manu uxoris inveniatur? Numquid tenebitur vir?
[017] Non, ut videtur, nisi ei expresse consenserit, vel cum rem ei warantizaverit,
[018] cum ipsum vocaverit ad warantum, et consensisse præsumitur nisi expresse
[019] dissentiat, vel nisi de eo præsumatur quod fidelis sit, eo quod societatem
[020] talis uxoris devitav¨t in quantum potuit.

Item si cum viro convicta fuerit.


[022] ITEM quid erit si uxor cum viro convicta50 fuerit vel confessa quod viro suo
[023] consilium præstiterit et auxilium? Numquid tenebuntur ambo? Immo, ut
[024] videtur, quia51 vir potest teneri per se cum sit malus, et uxor poterit esse
[025] bona et fidelis et liberari. Item uxor mala per se et vir fidelis. Cum ergo
[026] uterque possit52 esse malus per se et alter eorum bonus, ita poterit uterque
[027] illorum53 simul et coniunctim esse malus sicut bonus.54 Non igitur erit in
[028] omni casu uxor deliberanda propter consilium, auxilium et consensum,
[029] desicut sunt participes in crimine, ita participes erunt in pœna. Et si obedire
[030] debeat viro, in atrocioribus55 tamen non erit ei obediendum. Poterit
[031] quidem vir ligare et tenere, et uxor sponte et non coacta occidere, et ita ut
[032] videtur tenetur de maleficio uterque. De concubina vero vel56 famula57



Notes

37. Om., OB, MA, MB, CE, CM.

38-39. manu alicuius inv. vel sub pot. alicuius, OB, MA, MB, CE, CM, MC.

40. poterit, MG, OC.

41. furi, V.

42. habet, MA; habuerit, OA.

43. item, MA, MB.

44. quas, V, OB, MA, MB, CM.

45-46. custodia sua et cura, OB, MB, CE, CM.

46. Om., MA.

47. Om., MA; scilicet, OB, MB, CE, CM, Y.

48. sui, OA; om., MG, OC.

49. scrutinii, MG, OC.

50. coniuncta, V, OC (c. sit); (-- convicta . . . viro, MG).

51. quod, MG, OC.

52. poterit, LA, Y, MC.

53. eorum, V, Y, MC; eorum illorum, OB; ipsorum, OA, LA, MG, OC.

54. bonus solutio, V; bon. s., LA, OA; bon. sed, MG; bon. si, OC.

55. latrocinibus, OC, MG.

56. et, OB, MA, MB, CE, CM.

57. familia, OB, MA, MB, MG, Y.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College