Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 427  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] duellum. Si autem warantizaverit, tunc statim cum tradita res fuerit
[002] waranto, liberabitur ille qui warantum vocavit, et ille qui rem vindicat tunc
[003] loquatur versus eum qui warantizavit per verba appelli, sicut locutus fuit
[004] primo versus primum seisitum. Et sic vocare17 poterit warantus de waranto
[005] in warantum, plures sicut unus, <per auxilium curiæ et per breve.>
[006] <Si quis vero cum18 warantum vocaverit19 habere non possit sine auxilio
[007] regis,20 tunc fiat breve in hac forma vicecomiti.

Breve de faciendo venire warantum per auxilium.


[009] REX vicecomiti salutem. Præcipimus tibi quod tali die, tali21 anno22 regni
[010] nostri, venire facias talem ad comitatum talem, vel ad curiam talem apud talem
[011] locum, ad respondendum in eodem comitatu vel in eadem curia tali de
[012] warantizatione unius equi furati, vel alterius rei quam ei vendidit ut dicit,
[013] et unde idem talis in eodem comitatu vel in eadem curia vocavit ipsum talem
[014] ad warantum versus ipsum talem. Teste etcetera. Si quis autem rem furatam23
[015] emerit cum illam crederet esse legalem, tunc si warantum non habuerit
[016] distinguendum erit utrum24 illam emerit25 publice et in feria et26 mercato
[017] et nundinis, et coram ballivis et aliis27 probis hominibus qui de hoc
[018] testimonium perhibuerint, et quod tolnetum et consuetudines dederit: liberabitur
[019] talis emptor cum rem restituerit vero domino, sed nihil restituetur
[020] f.151b] ei de pretio, quod solvit pro eadem re. Si autem nihil horum
[021] habuerit, in periculo erit.>

Quod quandoque intrat aliquis in warantiam malitiose et per fraudem.


[023] INTRAT quandoque in warantiam et defensionem aliquis malitiose et per
[024] fraudem et pro mercede, sicut campio conductitius,28 quod29 quidem si
[025] fuerit coram iustitiariis detectum, non procedatur ad duellum, sed per
[026] patriam inquiratur veritas,30 si talis mercedem acceperit vel non. Et si constiterit
[027] quod sic, pedem amittat et pugnum. Ut coram Martino de Pateshilla
[028] de termino Sancti Hillarii anno31 regis Henrici quarto comitatu Essexiæ,
[029] de Elia Pigun campione conductitio.32

Habenda est ratio utrum res magna sit an minima.


[031] EST etiam furtum de re magna et re minima, et ideo habenda erit ratio quæ
[032] vel qualis sit res quæ furatur. Pro parvo enim latrocinio vel pro33 parva re
[033] nullus christianus morti tradatur.34 Sed alio modo sic35 castigetur ne facilitas
[034] veniæ aliis materiam præbeat delinquendi, et ne maleficia remaneant
[035] impunita. Et ideo secundum qualitatem rei furatæ et valorem, si fur36 con-



Notes

17. vocari, OB, MA, MB, CE, CM.

18. Om., MG, OC.

19. Om., MG.

20. Om., MG, CM, Y, OA, CE, OB, MA, MB; sic, OC.

21-22. talis, OB, MA, MB, MC, CE (corr.), CM (talem).

23. furtivam, OA, CE, Y.

26. vel, OB, MA, MB, Y.

24-25. Om., OB, MA, MB.

27. Om., OA, OC, MG.

28. conductivus, OA, OC, MG.

29. quia, MG, OC.

30. rei veritas, OA.

31. anno regni, MG, OC, CM.

32. Om., OB; conductus, MG; conditus, OC.

33. Om., OB, MB, CE, CM.

34. traditur, OB, MA.

35. Om., OB, MA, MB, CE, CM, MC.

36. vir, OB, MA, MB, CE, CM, MG, MC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College