Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 429  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] domus, non erit58 ita sicut de uxore. Ipsæ59 vero accusare tenentur60 vel a
[002] servitio recedere, alioquin videntur consentire. Si vero mulier pro maleficio
[003] fuerit condemnata, differtur aliquando executio iudicii postquam redditum
[004] fuerit iudicium, si prægnans fuerit, donec peperit, sive ante delictum perpetratum
[005] conceperit sive post. Et ad hoc facit ff. de pœnis l. prægnantis,
[006] f.152] ubi dicitur quod prægnantis mulieris damnatæ pœna differtur
[007] quoad pariat. Nec de ea quæstio habeatur quamdiu prægnans fuerit, id est
[008] non torqueatur.

De furto manifesto et probatore cognoscente.


[010] CUM furto manifesto deprehensus sine1 aliqua probatione cognoscit latrocinum
[011] et se esse latronem, vel cognoscit homicidium vel roberiam, vel quod
[012] aliam feloniam fecerit, vel quod utlagatus fuerit, vel gaolam fregerit, vel
[013] regnum abiuraverit, vel quid tale fecerit per quod secum suum portat iudicium,
[014] poterit dominus rex, si voluerit, ei concedere vitam et membra per
[015] sic quod patriam deliberet a malefactoribus, per corpus vel per patriam vel
[016] per fugam, secundum quod convenerit de numero et de modo. Appellare
[017] poterit quos voluerit de societate et latrocinio vel alia quacumque felonia,
[018] dum tamen si sit aliquis fidelis et in franco plegio, et dominum habuerit qui
[019] ipsum advocaverit, et velit se ponere super patriam. Si fidelis appellatus
[020] per patriam fuerit deliberatus, probator infidelis quasi mendax et convictus
[021] condemnabitur. <Et2 qui sic convicti sunt3 et secum suum portant iudicium,
[022] sicut sententialiter4 condemnati, nullum habent appellum versus aliquem
[023] fidelem nec infidelem, quia omnino frangitur eorum baculus. Sed non erit
[024] ita de probatore, quia licet crimen confessus fuerit, tamen propter hoc non
[025] est iudicatus.> Si autem in decenna non fuerit, nec dominum habuerit qui
[026] advocet eum, et patriam recusaverit, forte tunc cum omnia bona ei deficiant
[027] et per hoc par sit appellanti,5 procedat inter eos duellum. Et eodem
[028] modo si ad appellum probatoris posuerit se6 quis super patriam de roberia
[029] et latrocinio, vel alia felonia ei imposita a probatore, et per patriam fuerit
[030] inde male creditus, tunc cum sit par probatori procedat inter eos duellum.
[031] Non enim habet felo vel latro cognoscens versus aliquem fidelem vocem qui
[032] velit et possit se ponere super patriam de fidelitate. Cum autem quis latrocinium
[033] vel aliam feloniam cognoverit, et probator devenerit coram aliquibus
[034] qui recordum habuerint de cognitione, aut perseverat in eadem voluntate
[035] coram iustitiariis aut non perseverat. Si autem non perseveraverit, sed



Notes

58. Om., OB, MA, MB, CE, CM.

59-60. ipsi v. a. tenentur, V, MA; ips(a)e v. a. tenetur, OB, MA; ipsa v. a. tenetur, Y.

1. quandoque sine, V, LA, MC, MG, OC, Y (quando).

2. sed re vera utlagatus nec ille qui regnum abiuraverit et, OA, MG, OC.

3-4. sunt portant iud. vel secum sent., MG; sunt convicti port. inde iud. sicut generaliter, OC.

5. appellati, MG, OC.

6. Om., OA, MG, OC, MC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College