Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 41  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] veluti20 ædes sacræ et religiosæ et dona quæ rite ad ministerium dei dedicata
[002] sunt, ut calices, cruces, et turibula, quæ alienari prohibentur, excepta
[003] causa redemptionis captivorum. Item loca sacra sunt coemiteria et21 ecclesiæ
[004] et capellæ,22 et licet ædificia diruantur,23 adhuc locus sacer manet. Et
[005] differt sacrum a sacrario quia sacrarium dicitur locus ubi sacra reponuntur.24
[006] Sacræ etiam25 res sunt, veluti muri et portæ civitatum, et ideo dicuntur
[007] sancti quia pœna capitalis constituta est in eos qui aliquid in muros
[008] sanctos delinquunt, violando aliquid in his vel immittendo, vel transcendendo,
[009] scalis adhibitis, vel alia qualibet ratione. Quia hostile est et abominabile
[010] alias ingredi quam per portas. Dicitur etiam sanctum quod defensum
[011] est et munitum ab iniuria hominum, et lex illa specialiter dicitur sanctio
[012] quæ26 pœnam imponit iniurioso. Muros vero municipales reficere non licet
[013] alicui ad privatum commodum, sed ad publicam27 utilitatem.28

Quædam nullius.


[015] RES quidem nullius esse dicuntur pluribus modis: natura, sive iure naturali,
[016] ut feræ bestiæ, volucres et pisces. Item censura, ut dictum est, sicut res
[017] sacræ, religiosæ et sanctæ. Item casu, sicut est29 hereditas iacens ante aditionem.
[018] Sed fallit in hoc, quia30 sustinet vicem personæ defuncti, vel quia
[019] sperantur31 futuræ heredis32 qui adibit. Dicuntur etiam res in nullius bonis
[020] esse quæ habitæ sunt pro derelicto. Item tempore dicuntur res nullius esse
[021] ut thesaurus. Item ubi non apparet dominus rei, sicut de wrecco maris.
[022] Item de his quæ pro33 wayvio habentur, sicut de averiis, ubi non apparet
[023] dominus, et quæ olim fuerunt inventoris de iure naturali, iam efficiuntur
[024] principis de iure gentium. Item sunt res natura nullius, ubi natura non
[025] f.8b] patitur, quod possint esse alicuius, sicut sunt34 liberi homines. Liberi
[026] enim homines exempti sunt a dominio et commercio, et illud idem dici
[027] poterit in35 servo ægrotante, quem dominus abiecit. Lex enim facit ei ut sit
[028] liber.



Notes

20. vel, CE, MG, CM, HA.

21-22. et capellæ et ecclesiæ, V, OC, CM, LA, HA, MG, MC.

23. derivantur, MA, MG, CM, MC.

24. ponuntur, MG, CM.

25. enim, OB, MA; autem, MB.

26. quia, V, OB, MB.

27. communem, MG, CM, OC.

28. Om., MG, CM.

29. Om., MA, CE, LA.

30. quod, MA, MB, HA.

31. aperantur, OC.

31-32. speratur futura hereditas, V, CM, MG (hered.), HA (heredis).

31-32. speratur futura hereditas, V, CM, MG (hered.), HA (heredis).

33. Om., OB, MB.

34. Om., OB, MB.

35. de, MA, V.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College