Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 419  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] ter comitem, ut statuto die veniret ad curiam ad disrationandum82 se si
[002] posset. Comes autem ut audivit verba regis, timens iram regis pro suo maleficio,
[003] respondit quod ad hunc terminum non posset83 ire ad curiam, sed consilio
[004] amicorum suorum mandavit regi propter pacificandam iram suam
[005] quod84 daret ei ducentas libras Beluacensis monetæ, et decem equos de
[006] pretio. Ioculatrici autem85 centum libras, et eam daret in coniugem diviti
[007] burgensi aut militi qui eam honeste custodiret omnibus diebus vitæ suæ.
[008] Rex quidem omnia hæc subsanando renuit, dicens quod non esset iustus
[009] vicarius dei si tantam nequitiam inultam venderet pro argento, et cum
[010] magna ira fecit summonere exercitum, disponens ire super eum. Sed barones
[011] precati sunt regem86 ut eis indutias octo dierum daret,87 et88 quod
[012] possent eum adducere ad misericordiam suam. Quod vix concessit, et sic
[013] ipse comes consilio baronum venit ad curiam. Et cum rex comparuit89 quod
[014] vellet cadere ad pedes eius, divertit se90 dicens aut pateretur iustitiam aut
[015] discederet a curia. Quid plura? Omnes barones clamaverunt et confirmaverunt
[016] contra regem quod ipse rex concesserat91 ei misericordiam quando
[017] miserunt pro eo. Tandem rex vix concessit. Episcopi, comites et barones
[018] locuti92 cum comite disposuerunt quod ipse comes subarravit eam quæ nimis
[019] erat pulchra et sapiens, et quæ largita est multas elemosinas ecclesiis et
[020] pauperibus. Quæ tamen de Iudeis nata, a patre et matre et cunctis parentibus.
[021] Hæc dispositio93 a talibus et tantis facta in tantum excrevit et sublimata
[022] est, quod iam multis locis quasi consuetudinaria habetur.>

In quibus casibus mulier habet appellum.


[024] IN94 quibus casibus femina appellum habeat videndum. Et sciendum quod
[025] non nisi in duobus, per quod alicui lex apparens debeat adiudicari, scilicet
[026] non nisi de iniuria et violentia corporis sui illata, sicut de raptu ut prædictum
[027] est. Item et95 de morte viri sui interfecti inter brachia, et non alio modo.
[028] De morte viri sui96 sic fiat97 appellum.

De appello de morte viri sui.


[030] A. QUÆ fuit uxor B. appellat C. quod cum B. vir suus esset tali loco, tali
[031] die, tali anno, venit idem C. cum vi sua, et nequiter et in felonia etcetera ut
[032] supra, occidit ipsum B. virum suum inter brachia sua. Et quod hoc fecit
[033] nequiter et in felonia, offert etcetera ut supra. Eadem appellat E. quod



Notes

82. disr. vel defendendum, V, OB, MA, MB.

83. possit, MG, CM, CE.

84. Om., OA, MG.

85. aut, OB, MA, MB, CE, CM.

86. eum regem, OB, MA, MB.

87. donaret, V, OA, MG.

88. Om., OB, MA, MB.

89. comparuit, V, OA, CE, MG, CM, OC; viderit, OB, MA (regem); vidisset, MB.

90. a se, OB, MA, MB, CE, OA.

91. concesserit, CM, OC, OB, MA; concessisset, MB; concesseret, MG.

92. locuti sunt, OA, OC, OB, MA, MB.

93. dispensatio, V, OA, MG, OC.

94. item in, OB, MA, MB.

95. Om., MG, CM, OC.

96. sui interfecti, LA, Y, MC.

97. fiet, OC, MG, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College