Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 418  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] in forcia, ita quod tenuit eam dum idem B. abstulit ei pucelagium suum,52
[002] vel quod53 concubuit cum ea postquam etcetera, vel fuit in auxilio quocumque.
[003] Et quod hoc fecit nequiter et in felonia, offert probare versus eum
[004] sicut curia54 consideraverit. Et quo casu poterit appellatus per patriam
[005] deliberari vel convinci, licet principalis damnatus extiterit.

Addicio.


[007] <RAPTUS mulieris55 ne fiat defendit tam lex humana quam divina. Et56 sic
[008] fuit57 antiquitus observatum, quod si quis obiaverit mulieri vel alicubi invenerit,
[009] si58 sola vel socios habuerit cum pace dimittat eam, quam59 si per
[010] inhonestatem tetigerit, frangit edictum regis, et emendabit secundum iudicium
[011] comitatus. Si autem contra voluntatem eius iactet60 eam ad terram,
[012] forisfaciat gratiam suam: quod si impudice discooperuerit61 eam et se super
[013] eam posuerit, omnium possessionum suarum incurrit damnum: quod si
[014] concubuerit cum ea, de vita et membris suis incurrit damnum. Adelstane.
[015] f.147b] Lege62 Romanorum, Francorum, et Anglorum, equus eius etiam
[016] ad dedecus suum dedecorabitur63 desuper64 ballenro, et cauda quam propius
[017] natibus abscidi poterit.65 Canis si secum habet, leporarius vel alius,
[018] eodem modo dedecorabitur.66 Si habet67 ancipitrem,68 perdat beccum et
[019] ungues69 et caudam. Terra vero et pecunia70 quam ipse raptor perdidit pro
[020] sua misericordia dabitur mulieri, warantizante sibi omnia rege. Et si meretrix
[021] fuerit ante, tunc non fuit71 meretrix, cum nequitiæ eius reclamando
[022] consentire72 noluit. Quod autem73 modo fiunt quædam dispensationes, scilicet
[023] quod ipsi raptores accipiunt violatas74 in matrimonium, non est75 de lege
[024] sed de permissione sanctæ ecclesiæ et regis. Et illa permissio solius regis76
[025] est in regno. Et primo77 surrexit78 in Francia pro quodam comite qui hospitatus
[026] est quendam ioculatorem cum uxore sua pulchra.79 Quo mortuo,
[027] quali morte non curamus evolvere, ipse quidem80 comes habuit eam nolentem.
[028] Ipsa enim quadam nocte exivit a castello, et fugiens venit Parisiis ubi81
[029] invenit regem Robertum, quæ cadens ad pedes eius narravit eventum rei.
[030] Quam ut rex audivit, misit propter episcopos et barones qui tunc erant cum
[031] eo ad curiam, et præcepit mulieri ut narraret eis omnia sicut sibi fecerat,
[032] quod et ipsa fecit. Rex autem consilio episcoporum et baronum misit prop-



Notes

53. Om., OB, MA, MB.

54. curia domini regis, OB, MA, MB, CE.

55. mulierum, OA, OC, MG, CM.

56-57. Om., CM, OB, MA, MB.

57. Om., MG, OC.

58. Om., OB, MB.

59. quod, OA, MG; quia, OC.

60. iactat, OA, MG, OC.

61. discooperuit, V, OA, MG, CM.

62. rege, OC, MA; (de statuto lege, MG).

63. decorabitur, V, CE, OB.

64-66. Om., OB, MA, MB, CE.

65. potest, MG, OC.

67-68. habeat ancipitem, OB, MA, MB, CM (. . . trem).

69. ungues pedum, V, OA; ungues pedis, OC; ungues pedem, MG.

70. omnis pecunia, V, OA, OC, MG.

71. fuerit, MB, OB.

72. obsentiri, OA, CE; obsentire, MG; obsenti, OC.

73. cum, OC, MG.

74. violentas, OC, MG.

75. Om., OC, MG.

76. Om., OC, MG.

77-78. prius suspexit, MG, OC (supexit).

79. propulchra, V; pulcherrima, MB; om., MG, OC.

80. enim, OB, MA, MB, CE.

81. et ibi, MA, MB, OB (ubi).


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College