Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 417  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] et die quo hoc fieri debuit fuit alibi extra regnum, vel in provincia in tam
[002] remotis partibus quod verisimile esse non poterit quod hoc quod ei imponitur
[003] fieri posset per ipsum. Item excipere poterit26 de omissione facta in
[004] appello, ex eo quod nihil aliud dicit nisi quod concubuit cum ea, nulla facta
[005] mentione de pucelagio. Et multæ aliæ possunt esse exceptiones de quibus
[006] ad præsens nihil recolo.

Si appellatus per patriam fuerit convictus, quæ pœna sequatur.


[008] CUM autem nihil sit per quod declinari possit appellum, si appellatus per
[009] patriam fuerit condemnatus sine aliqua redemptione, oculos amittat et testiculos
[010] supradicta ratione, nisi ita sit quod femina sic corrupta eum petat in
[011] virum ante iudicium redditum, quia hoc est tantum in voluntate mulieris et
[012] non viri, quia si hoc esset in voluntate viri sic27 sequeretur istud28 inconveniens,
[013] servum videlicet vel29 ignobilem mulierem nobilem et30 generosam31
[014] unius pollutionis actione32 perpetuo fœdare, et in opprobrium generis sui
[015] ducere in uxorem. Sed esto quod vir raptor sit33 nobilis et femina quam
[016] rapuit ignobilis, numquid erit in electione feminæ corruptæ eligendi et
[017] nubendi viro nobili vel non? Quia illud idem ut videtur sequeretur inconveniens
[018] ex parte viri nobilis. Respondeo, quod34 sive vir nobilis sive ignobilis,
[019] femina35 nobilis sive ignobilis36 sit, voluntas semper erit in femina et
[020] electio, quia quod37 in femina est voluntarium, in38 viro39 erit necessarium,
[021] ut membra sua redimat40 ex necessitate. Cum igitur mulier habeat electionem
[022] et spreto iudicio petat ipsum in virum, conceditur ei de gratia regis ob
[023] favorem matrimonii. Si autem iudicium elegerit, facta executione iudicii
[024] f.148b] de corruptore,41 procedat appellum versus eos qui appellati sunt
[025] de forcia. Possunt enim plures esse in forcia, sed tamen unus tantum tenebitur
[026] de corruptione, licet plures teneri possint42 de concubitu. Et cum ibi43
[027] diversa sint44 facta, videtur quod in utroque facto sequi non deberet45 consimilis
[028] pœna, quia corrumpere virginem, et concumbere46 cum corrupta, non
[029] sequitur utrumque factum eadem pœna:47 quod quidem verum est, sed non
[030] nisi propter forciam quæ ita coniuncta48 est49 primo facto de corruptione.
[031] Et tunc sic fiat appellum versus appellatos de forcia.

De appellatis de forcia.


[033] EADEM A. appellat C. quod eodem die, eodem anno etcetera quo prædictus
[034] B., et eadem hora, dum idem50 B. abstulit pucelagium suum fuit51 idem C.



Notes

26. possit, V, OA; posset, MG.

27. Om., OB, MA, MB.

28. illud, MSS. var.

29. et, OA, CM; om., OB, MA, MB, CE, MC.

30-31. Om., OB, MA, MB.

32. occasione, V.

33. esset, MG, CM, OC.

34. quia, OA, OB, MA, MB.

35-36. Om., OB, MA, MB, CM, MG, OC.

37. Om., MG, CM.

38-39. et viris, OC, CM, MG (--erit).

40. Om., OB, MB, MA (+ custodiat).

41. corruptione, OB, MA, MB.

42. possunt, V, MA, MG, CM, OC.

43. ita, OB, MA; om., MB.

44. sunt, V, MG, CM.

45. debeat, OB, MB.

46. concubere, MSS. var.

47. Om., LA, Y (+).

48. convicta, MG, CM, OB, MA, MB.

49. Om., OB, MA, MB.

50. prædictus, OB, MA, MB.

51-52. Om., OB, MA, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College