Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 415  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] etiam8 testiculos qui calorem stupri induxerunt. Non autem sequitur huiusmodi
[002] pœna de qualibet femina, licet vi opprimatur. Sequitur tamen alia
[003] gravis et gravior, secundum quod fuerit nupta vel vidua honeste vivens,
[004] sanctimonialis, vel matrona. Item concubina legitima, vel alia quæstu
[005] faciens sine9 delectu personarum, quas quidem omnes debet rex tueri pro
[006] pace sua, sed non erit de qualibet par pœna. Olim quidem10 corruptores
[007] virginitatis et castitatis [suspendebantur]11 et eorum fautores, cum nec
[008] tales ab12 homicidii crimine vacui essent, maxime cum virginitas et castitas
[009] restitui non possint.13 Modernis tamen temporibus aliter observatur, quod
[010] pro corruptione virginis amittuntur membra ut prædictum est, et de aliis
[011] sequitur gravis pœna corporalis, sed tamen sine amissione vitæ vel14 membrorum.
[012] Et cum virgines et viduæ necnon15 sanctimoniales deo sint16 dedicatæ,
[013] corruptio earum non solum ad iniuriam hominum,17 verum etiam
[014] ad ipsius dei omnipotentis irreverentiam committitur, et sine vindicta talis
[015] non quiescat18 infamia.19 Cum igitur virgo sic corrupta fuerit et oppressa
[016] contra pacem domini regis, statim et20 dum21 factum recens fuerit, cum
[017] clamore et huthesio accedere debet ad villas22 vicinas et ibi iniuriam sibi
[018] illatam probis hominibus ostendere, sanguinem et vestes suas sanguine
[019] tinctas, et vestium scissiones. Et sic ire debet ad23 præpositum hundredi, et
[020] ad servientem domini regis et ad coronatores et ad vicecomitem. Et ad primum
[021] comitatum faciet24 appellum suum, nisi ita sit quod immediate statim25
[022] faciat querelam suam domino regi vel iustitiariis suis, ubi26 dicetur27
[023] ei28 quod sequatur ad comitatum. Et in rotulis coronatorum irrotuletur
[024] appellum suum et omnia verba appelli, secundum quod illud proposuerit
[025] per ordinem, et annus et dies quibus fecerit appellum suum. Et29 dabitur
[026] dies in adventu iustitiariorum, ad quem iterum proponat coram30 eis31 appellum
[027] suum per eadem verba quibus proposuit in comitatu, et a quibus
[028] recedere non licet,33 ne cadat appellum propter variationem, sicut in aliis
[029] appellis. Et cautela est in appello isto et in aliis appellis, quod primo audiatur
[030] appellum ab appellante et postea irrotulatio coronatorum, qualiter
[031] appellum illud factum fuit34 in comitatum, et hoc ideo ne si rotuli coronatorum
[032] prius legerentur, posset appellans per illos suum formare appellum.
[033] Verba35 autem appelli sunt hæc.36



Notes

8. et, V, OB, MA, MB; om., MG, CM.

9. aut, LA, Y.

10. quilibet, OC, MG, CM.

11. suspendebantur, V; om., OA, LA, Y, MG, CE, CM, OB, OC, MA, MB, MC.

12. Om., MG, CM.

13. possunt, V, MG, CM, OC, MB; possent, MA.

14. et, V, OA, MB.

15. necnon et, LA, MC.

16. sunt, V, MA.

17. Om., MG, CM, OC.

18. conquiescat, V; quiescit, MG, CM.

19. insania, V, OA, LA, Y; in femina, OC.

21. Om., CE.

20-21. cum, OB, MA, MB.

22. villatas, MG, CM.

23. Om., MG, CM.

24. faciat, OB, MA, MB, OC; facit, MG.

25. Om., OA.

26-27. ut dicatur, OC, CM, MG (dicetur).

28. Om., OB, MA, MB.

29-32. Om., LA, MA, Y (+).

30-31. Om., OB, MB, CE, MC.

33. licebit, OB, MA, MB, CE, MC.

34. fuerit, MG, CM, LA, Y, MC.

35-36. Om., OB, MA, MB, CE, OC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College