Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 414  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] mitas delicti. Indicitur54 enim quandoque ademptio vitæ, quandoque55 membrorum.
[002] Membrorum, sicut56 in itinere Martini de Pateshilla in comitatu
[003] Lincolniæ, de Thoma de Rasne.

Appellum de iniqua combustione et roberia.


[005] DICTUM est de roberia. Nunc autem dicendum est57 de roberia et iniqua
[006] combustione. Si quis autem turbata seditione incendium fecerit nequiter
[007] et in felonia, vel ob inimicitias vel58 prædæ59 causa,60 capitali puniatur sententia.
[008] Nequiter dico, quia incendia fortuita vel per negligentiam facta et
[009] non mala conscientia, non sic puniuntur, quia civiliter agitur contra tales.
[010] Si quis igitur ædes alienas nequiter combusserit et fugerit, si sit qui accuset
[011] et appellet et sequatur, procedatur61 contra ipsum sicut de alia felonia.62 Si
[012] non, tunc inquiratur veritas in adventu iustitiariorum, ut supra de aliis
[013] appellis. Si autem captus fuerit et sit qui sequatur, tunc irrotuletur appellum
[014] in comitatu in hæc verba.

A. appellat B.


[016] A. APPELLAT B. quod cum esset in pace domini regis tali loco, tali die etcetera
[017] ut supra, venit idem B. nequiter et in felonia etcetera ut63 supra,64 ubi
[018] ipse65 A. interfuit et vidit, et66 ignem apposuit domibus suis et eas combussit,
[019] et de denariis et catallis suis in roberia et67 contra pacem domini regis
[020] asportavit tales res68 designatas et nominatas ad valentiam69 tanti. Et quod
[021] hoc fecit nequiter et in felonia offert etcetera. Et B. venit et defendit
[022] totum70 de verbo in verbum etcetera ut supra, secundum quod ei imponitur.
[023] Et tunc ut supra petat sibi fieri allocationes et proponat71 exceptiones
[024] si quas habeat, vel per legem terræ se defendat etcetera ut supra.

Appellum de raptu virginum.


[026] f.147] EST inter alia appella1 quoddam appellum quod dicitur de raptu
[027] virginum. Et est raptus virginum quoddam crimen quod femina imponit
[028] alicui, de quo se dicit esse violenter oppressam contra pacem domini regis,
[029] quod quidem crimen si convincatur, sequitur pœna, scilicet amissio membrorum,
[030] ut2 sit membrum pro membro, quia3 virgo cum corrumpitur membrum
[031] amittit. Et ideo4 corruptor5 puniatur in eo in quo6 deliquit. Oculos
[032] igitur amittat7 propter aspectum decoris quo virginem concupivit. Amittat



Notes

54. inducitur, OB, MA, MB, Y.

55-56. quand. membr. sicut, MG, CM; quand. membr. truncatio sicut, V, OB, MA, MB, CE; q. m. *(truncatio) membrorum sicut, Y.

57. Om., OA, LA, CE, MC.

59. prædandi, V; prædicta, MG; alia de, OB, MA, MB, CE (--alia).

58-60. Om., OC, CM.

61. Om., OA, OB, MA, MB, CE.

62. Om., MA.

63-64. Om., OB, MA.

65. Om., MG, CM.

66. ubi, OB, MA, MB; *(et) ubi, Y.

67. Om., V, MG, CM.

68. Om., OB, MA, MB.

69. valorem, MG, CM.

70. Om., MG, CM.

71. ponat, MG, CM.

1. Om., OB, MA, MB, CE.

2-3. ut fit membro quia, OB, MA, MB, CE.

4. Om., OB, MA, MB.

5-6. correptor pun. in eo quod, MG, CM.

7. amittet, MG, CM; amittit, OC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College