Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 413  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] priis, ut si28 ab29 aliquo31 robbatæ fuerint30 res aliquæ32 quas habuerit in custodia
[002] sua,33 de rebus domini sui vel alterius. Et quo casu oportet eum
[003] docere quod sua intersit appellare, quia alias appellum non habebit, non
[004] magis quam de morte alicuius extraneæ personæ, et de quo supra in parte
[005] dictum est, scilicet quod plagam receperit34 et huiusmodi. De re vero aliena
[006] docere oportet quod de custodia sua robbata fuerit35 simul cum rebus suis
[007] propriis vel sine, et quod ipse custos appellans intravit in solutionem de
[008] tanta pecunia erga dominum suum. Et de hac materia inveniri poterit ut36
[009] de termino Sancti37 Michælis38 anno regis39 Henrici quarto incipiente quinto
[010] comitatu Suffolciæ, de Rogero de Kirkele40 et Henrico de Ver. Item ad hoc
[011] facit de termino Sancti Michælis anno regis41 Henrici nono incipiente
[012] decimo comitatu Wigorniæ, de Thoma de Rupe. Verba42 appelli sunt hæc.43

De appellis de felonia et pace regis, et de verbis appelli.


[014] A. APPELLAT B. quod ubi fuit in pace domini regis tali loco etcetera ut
[015] supra, venit idem B. cum vi sua, et44 nequiter et in felonia et contra pacem
[016] domini regis et in45 roberia46 abstulit ei decem aureos, et unum anulum
[017] f.146b] aureum talis pretii, et de denariis domini sui quos habuit in custodia
[018] sua centum libras sterlingorum, et unde ipse intravit in solutionem
[019] erga dominum suum de tanto. Vel aliter: A. appellat B. etcetera ut supra,
[020] cum esset47 tali loco in pace domini regis, vel cum venisset a tali loco usque
[021] ad talem locum cum denariis domini sui, vel cum aliis catallis vel rebus ad
[022] valentiam centum solidorum, venit idem B. cum vi sua, nequiter et in felonia
[023] etcetera ut supra, et48 in roberia abstulit ei tantum de catallis suis propriis
[024] et tantum de rebus domini sui, et unde intravit in solutionem etcetera
[025] ut supra.

B. venit et defendit.


[027] ET B. venit et defendit roberiam et49 pacem50 et totum etcetera51 ut supra.
[028] Et ita fiat ut supra. Et si plures appellati sint de forcia, loquatur idem A.
[029] versus eos, quia ita coniuncti sunt illi de facto et forcia52 quod a diversis
[030] appellari non possunt, nec potest aliquis hic variare magis quam supra.
[031] Unde53 si quis primo appellaverit per corpus proprium et postea per corpus
[032] alterius, non valet appellum, ut supra dictum est de Thoma de Rupe.
[033] Quæ autem pœna sequatur illum qui convictus est, docet qualitas et enor-



Notes

32. Om., OC; aliquas, CM, MG (--quas).

28-31. si robbatus fuerit, CM, MG (sit).

29-30. Om., OC.

33. Om., MG, CM.

34. recepit, OB, MA, MB; ceperit, MG, CM.

35. Om., OB, MA, MB; fuit, CE; fuerint, MC.

36. Om., V, OB, MA, MB, CE; *(et), Y.

39. regni regis, V, MG, CM, OC.

37-38. Om., LA, Y.

40. Kyrkelegha, Kyrlegha, Ki(y)rkeby(i), MSS. var.

41. regni regis, V, MG, CM, OC.

42-43. Om., MG, CM, OC.

44. Om., OB, MA, MB, CE.

45. Om., V, CE, MB.

46. feloniam, MG, CM.

47. esset in, MA, MG, CM.

48. Om., OA, LA, OB, MB, CE, MC, MG, CM, OC.

50. pacem infractam, OB.

51. Om., MG, CM.

49-50. Om., OA.

52. de forcia, OB, MB.

53. verum, LA, Y; verum etiam, MC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College