Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 412  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] et ad nullum alium pertinet iustitia nisi ad regem,52 nec etiam53 imprisonamentum,
[002] quia nullus potest in hoc casu iudicare nisi rex,54 nec habebit ali-
[003] f.146] quis inde curiam suam nisi speciali gaudeat libertate per ipsum
[004] regem, secundum1 quod inferius dicetur plenius de actionibus personalibus
[005] civilibus quæ ex2 delictis3 oriuntur.

De actione criminali sicut de pace et roberia, et de appellis.


[007] DICTUM est supra de actione criminali quæ oritur de pace et imprisonamento.
[008] Nunc autem4 ex illa dicendum5 quæ oritur ex pace et roberia.6
[009] Verba autem appelli sunt hæc: A. appellat B. quod sicut fuit in pace
[010] domini regis tali loco, tali die etcetera ut supra, venit idem B. cum7 vi sua
[011] et8 nequiter et in felonia, et contra pacem domini regis et in roberia abstulit
[012] ei centum solidos et tres denarios et unum equum talis pretii, et unam
[013] robam de viridi talis pretii. Et sic nominare poterit in appello suo plures
[014] res diversi generis, dum tamen9 certum pretium apponat et rem certam
[015] designet, qualitatem,10 quantitatem, pretium, pondus et numerum, colorem
[016] et pilum, secundum quod superius dictum est in parte. Et quod hoc11 fecit
[017] nequiter et in felonia, offert12 disrationare versus eum per corpus suum,
[018] sicut curia13 consideraverit14 etcetera. Adiungitur quandoque in appello
[019] isto15 plaga et mahemium et imprisonamentum, de quibus supra dictum est,
[020] vel quædam16 illorum, secundum diversitatem appellorum.

B. defendit.


[022] ET B. venit17 et18 defendit pacem et feloniam, et totum de verbo in verbum,
[023] secundum quod ei imponitur, etcetera ut supra. Et petit sibi19 allocari tale
[024] quid et tale. Et potest exceptiones opponere20 quæ generaliter se habent ad
[025] omnia appella ad eorum declinationem. Si autem nihil sit quod appellum
[026] declinet, tunc defendat21 se appellatus per corpus vel per patriam, cum in
[027] hoc habeat22 electionem, et secundum quod se defenderit vel non, procedatur
[028] contra appellatos de forcia et23 præcepto,24 secundum quod superius
[029] tactum est.

Ubi quis alium appellat de alterius rebus.


[031] APPELLAT quandoque quis25 alium de26 alterius rebus quam de27 suis pro-



Notes

53. Om., LA, Y, MC.

54. ipse rex, OB, MA, MB.

1. Om., LA, Y.

2. de, OA.

3. deliciis, LA, MG, MC.

4. autem dicendum, OC, CM, MG (d. est).

5. dicendum est, OB, MA, MB.

6. roberia dicendum, LA, Y, MC.

7-8. Om., CE.

8. Om., OA, OB, MA, MB, OC.

9. Om., OB, MA, MB, CE.

10. qual. et, OB, MA, MB, CE, OC, MC.

11. hæc, OA, LA, Y, MC; om., OB, MA, MB.

12. offert se, V, OC.

13. curia domini regis, OB, MA, CE, MC.

14. consideraverit, LA, MC; considerat, V, MG; consid., MSS. gen.

15. suo, OB, MA, MB, CE, MC.

16. quidam, OA, LA, Y, MC.

17-18. Om., OB, MA, MB, CE.

19. Om., OB, MA, MB, CE.

20. apponere, V, MA, MB.

21. defendet, MG, CM, Y.

22. habet, MG, CM.

23-24. Om., OB, MA, MB, CE.

25. aliquis, MG, CM.

26. tam de, OB, MA, MB.

27. Om., OB, MA, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College