Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 411  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] deliberatus fuit per ballivum domini regis, vel donec A. tantum dedit pro
[002] redemptione sua. Et quod hoc36 fecit nequiter et in felonia, offert37 probare
[003] per corpus suum, vel alio modo sicut curia domini regis consideraverit.38
[004] Item39 appellat alium de forcia et alium talem de præcepto.

B. venit et defendit.


[006] ET B. venit et defendit vim et iniuriam et pacem domini regis infractam, et
[007] captionem et imprisonamentum, et detentionem in prisona, et redemptionem
[008] tot solidorum, plagam et mahemium, et quidquid ei imponitur et40
[009] secundum quod ei imponitur,41 per corpus suum vel alio modo, secundum
[010] quod curia domini regis consideraverit.42 Quo casu, si per corpus se defenderit
[011] cum electionem habuerit, fiat ut supra de aliis appellis, et hoc nisi
[012] defensiones habeat et exceptiones quas statim proponat ad declinandum
[013] appellum.

De exceptionibus contra huiusmodi appellum.


[015] POTERIT enim sicut in aliis appellis petere quod sibi allocetur quod appellans
[016] huthesium non levavit, vel quod sectam non fecit ut supra, vel quod
[017] varius est in appello suo, vel poterit cognoscere quod talem non imprisonavit
[018] ut liberum hominem, sed ut servum et nativum suum, ad quod si appellans
[019] dicat se esse liberum, habeat appellatus incontinenti parentes
[020] appellantis villanos, qui se cognoscant esse villanos. Et secundum hoc
[021] terminetur negotium vel per corpus vel per patriam, secundum verba
[022] appelli, et sequatur pœna vel non sequatur secundum qualitatem delicti.

In appello isto agi poterit civiliter vel criminaliter, cum adiectione feloniæ vel non.


[024] IN appello autem de pace et plagis et imprisonamento agi poterit civiliter
[025] licet factum sit43 criminale. Ut si quis dicat quasi conquerendo de iniuria, et
[026] sine adiectione feloniæ, quod talis imprisonavit talem contra pacem domini
[027] illius curiæ, vel si querela fuerit in civitate, villa vel burgo, tunc contra
[028] pacem dominorum et pacem ballivorum. Si autem in comitatu, tunc contra
[029] pacem vicecomitis. Si autem in pace domini regis sine felonia adiecta,
[030] tunc nullus inferior se intromittat, vicecomes44 nec45 alius,46 scilicet vicecomes
[031] non nomine suo, sed nomine ipsius regis cuius pax nominatur. Et
[032] hic47 non sequitur aliqua48 pœna corporalis, sed tantum pecuniaria ratione49
[033] damnorum, quod secus esset si felonia esset adiecta, ubi inquisitio solummodo
[034] pertinet ad regem. Quia50 vertitur51 periculum vitæ et membrorum,



Notes

36. Om., OB, MA, MB, CE, MG, CM.

37. offert se, LA, OC.

38. consideraret, V; consideraverit, MA; considerat, MG; consid., MSS. gen.

39. idem, OA, OC, MG, CM, V.

40-41. Om., OB, MA.

42. considerabit, MA; consid., MSS. gen.; considerat, V.

43. fuerit, MG, CM, OC.

44-46. Om., MA.

45-46. Om., OB, MB.

47. hoc, MG, CM.

48. Om., MB; alia, OB, MA.

49. si (non) civiliter agitur ratione, MG, CM.

51. moritur, OB, MB.

50-52. Om., MA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College