Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 410  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] vel aliud membrum9 abscidatur, vel per plagam factam contracti sint10
[002] nervi et membrum11 aliquod, vel quod digiti curvi reddantur,12 vel si oculus13
[003] effosus fuerit, vel aliud fiat in corpore hominis per quod minus habilis
[004] vel utilis reddatur ad se defendendum. Sed quid dicetur de eo qui dentes
[005] habet fractos,14 si fractio dentium iudicari debeat ad mahemium? Ad quod
[006] sciendum quod est quoddam mahemium quo quis inutilis efficitur ad pugnandum,
[007] de quo supra dictum est.

Item si deformitas et non mahemium.


[009] EST et15 aliud quod deformitatem corporis inducit. Et unde refert utrum
[010] fracti sint16 dentes præcisores, molares, sive maxillares, quia si17 molares sive
[011] maxillares, cum latens sit mahemium non multum inducit corporis deformitatem
[012] nec inhabilitatem ad pugnandum. Si autem18 præcisores, videtur quod
[013] ex hoc inducitur utrumque, huiusmodi vero dentes multum coadiuvant ad
[014] devincendum.19 Castratio vero20 quamvis latens sit, adiudicatur ad mahemium.
[015] Sunt et alia genera mahemii pro quibus non21 remanebit duellum ut
[016] videtur, ut si auricula abscidatur vel nasus, hoc enim magis erit ad deformitatem
[017] corporis quam ad virium defectum.

Appellum de pace et imprisonamento.


[019] f.145b] IN præcedentibus dictum est de pace, plaga et mahemio. Nunc
[020] autem dicendum est22 de pace et imprisonamento, ubi liber homo scilicet
[021] captus fuerit et imprisonatus contra pacem in curia vel infra libertatem
[022] alicuius, sive fuerit inclusus domo vel castro, civitate, villa vel burgo, et in
[023] ferro, vinculis vel ligno detentus contra pacem, donec per servientem
[024] domini regis vel23 breve suum fuerit deliberatus, cum fuerit vetitus per
[025] plevinam. Poterit enim quis24 in hoc dupliciter25 delinquere, uno modo per
[026] iniustam captionem et alio modo propter26 iniustam detentionem.27

Verba appelli.


[028] VERBA autem appelli sunt hæc: A. appellat B. quod sicut28 fuit in pace
[029] domini regis etcetera ut supra, venit idem B.29 cum vi sua contra pacem
[030] etcetera ut supra, et duxit eum ad talem curiam vel ad talem locum et ibi
[031] eum posuit in vinculis, et in ferro et30 in cippo,31 et in prisona ibi eum retinuit
[032] per tantum tempus, et33 plagas ei fecit et mahemium,34 donec



Notes

9. membrorum, LA, MG, OC, MA.

10. sunt, V, LA, MG, CM, MB.

11. membrorum, LA, CE, MA, MC.

12-13. sint reddantur vel oculus, OB, MA, MB.

14. fractas, OC, MG.

15. etiam, MG, CM, OC, MC.

16. sunt, V, MB.

17. sive molares, OB, MA, CE, MC.

18. Om., OB, MA, MB.

19. convincendum, MC, CE.

20. Om., OB, MA, MB.

21. Om., MA, MB.

22. Om., OA, CE, OC, CM, OB, MB.

23. Om., OB, MB; per, MA.

24. aliquis, OC, MG, CM.

24-25. quis dupl. et hoc, OB, MB (in).

24-25. quis dupl. et hoc, OB, MB (in).

26. per iniustam, OB, MA, MB, MG, OC.

27. carcerationem, MG, OC; carceris actionem, CM.

28-29. Om., MG, CM.

30. vel, LA, OC, MC, CM.

31-35. cippo et plagas ei fecit et mah. et eum in pris. ibi ret. per tant. temp. donec, OB, MA, MB, CE.

33-34. Om., MG, CM; et plagam ei fecit vel mah., LA, Y, MC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College