[001] quo55 casu56 videndum erit a iustitiariis si ibi sit mahemium vel non. Si autem [002] adiudicetur mahemium, tunc aufertur appellato electio defendendi se per [003] corpus vel per patriam, quia in hoc casu de necessitate artabitur appellatus [004] ad defendendum se per patriam. Aufertur etiam57 quandoque patria propter [005] cognitionem appellati, ut si forte factum cognoverit coram aliquibus qui [006] f.145] habent recordum, sicut esse poterit si aliquis alium castraverit et [007] forte cognoverit se esse seisitum de testiculis, factum ulterius dedicere non [008] poterit contra eorum recordum.
Iudicandæ sunt plagæ ut si sit ibi mahemium.
[010] SI autem mahemium adiudicatum non fuerit, procedatur contra appellatum [011] sicut superius de pace et plagis. Excipitur quandoque contra huiusmodi [012] appellum per generales exceptiones ut supra, ut si appellans non [013] fecerit sectam sufficientem, vel si numquam fuit1 prosecutus ante iter iustitiariorum, [014] vel si nullam plagam2 ostendit coronatoribus, vel non nisi ruffluram [015] vel brusuram, orbes ictus cum baculo et non armo moluto. Item propter [016] variationem, ut si modo3 appellaverit quis de pace domini regis, et modo [017] de pace vicecomitis. Item si primo de pace vicecomitis et postea de pace [018] domini regis. Item si primo unum de facto et postea eundem de forcia, vel [019] e contrario. Item si primo unum de una plaga et postea eundem de alia. [020] Item si de una plaga de4 uno loco corporis et postea de eadem in alio loco. [021] Item si de plaga primo cum gladio et postea coram iustitiariis quod5 bisacuta. [022] Item si minori crimine appellatus sit quis et maiori, excipi poterit in [023] minori donec maius terminetur, secundum quod excipi poterit in actione [024] criminali et civili, quia semper terminabitur prius criminalis quam civilis. [025] Item non omnis plaga facit appellum, quia parvitas plagæ ut prædictum [026] est declinat6 appellum, et hoc relinquitur discretioni iustitiariorum, dum [027] tamen si in capite facta fuerit sufficit si attigerit usque ad os profunditas, et [028] in quocumque7 alio membro. Si autem os frangatur, quod de facili perpendi [029] poterit per renoduram, vel testa capitis frangatur, ita quod extrahantur [030] ossa vel scherda8 magna levetur, declinabitur et cadet duellum propter [031] mahemium.
Quid dici debeat mahemium.
[033] MAHEMIUM vero dici poterit ubi aliquis in aliqua parte sui corporis effectus [034] sit inutilis ad pugnandum, et maxime per illum quem appellat, ut si ossa [035] extrahantur a capite et scherda magna levetur ut prædictum est. Item si os [036] frangatur, vel pes, vel manus, vel digitus, vel articulus pedis vel manus,