Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 40  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] mare51 et litora maris, quasi mari52 accessoria. Nemo igitur53 ad litus maris
[002] accedere prohibetur, dum tamen villis et ædificiis abstineat, quia litora
[003] non54 sunt iure gentium communia sicut et55 mare. Immo ædificia, si56 in
[004] f.8] mari sive in litore57 posita fuerint, ædificantium sunt1 de iure gentium,
[005] et ita in hoc casu solum cedit ædificio, licet alibi2 contrarium, quod
[006] ædificium cedit solo.

Quædam publicæ.


[008] PUBLICA vero sunt omnia flumina et portus. Ideoque ius piscandi omnibus
[009] commune est in portu et in fluminibus. Riparum etiam usus publicus3 et
[010] iuris4 gentium sicut ipsius fluminis. Itaque naves ad eas applicare, funes
[011] arboribus ibi natis religare, onus aliquod in his reponere, cuilibet liberum
[012] est sicuti per ipsum flumen navigare. Sed proprietas earum5 est illorum
[013] quorum prædiis adhærent, et eadem de6 causa arbores in eisdem natæ
[014] eorundem sunt. Et hæc intellegenda sunt de fluminibus perennibus, quia
[015] temporalia possunt esse privata. Publica autem ita accipiuntur, quæ sunt
[016] omnium populorum, id7 est9 quod spectant8 ad usum hominum tantum.
[017] Communia vero dici poterunt aliquando, quæ sunt omnium animantium.

Quædam universitatis.


[019] UNIVERSITATIS vero sunt, non singulorum, quæ sunt in civitatibus ut10
[020] theatra, stadia et huiusmodi, et si qua sunt in civitatibus11 communia.
[021] Dicuntur vero12 theatra a theorando, id13 est14 inspiciendo. Stadium vero
[022] dicitur octava pars miliarii, quod, ut dicitur Hercules uno anhelitu currebat
[023] et postea stabat. Et dicuntur ista15 universitatis dominio et usu. Alia
[024] autem dicuntur universitatis esse non usu, sed dominio et fructu, ut fundi
[025] et servi civitatum,16 qui17 ita sunt omnium civium, ita quod nullius per se.

Quædam sacræ et religiosæ quæ sunt deo consecratæ.


[027] RES vero sacræ, religiosæ, et sanctæ in nullius bonis sunt. Quod enim
[028] divini18 iuris est, id in nullius hominis bonis est, immo19 in bonis dei
[029] hominum censura.

Quædam singulorum.


[031] ITEM sunt res singulorum, ut mea, tua, dominio et usu, sicut fundi, civitates
[032] et servi. Et sunt sacra quæ rite et per pontifices deo consecrata sunt,



Notes

51. mare immo ædificia, MG, CM.

52. maris, V, HA.

53. enim, V, OB, MA, MB, CE, Y.

54. Om., V, Y, (* MC).

55. Om., MA, Y.

56. sive, OB, OC, MB, CM, LA, HA, MG.

57. litore maris, OC, MG, CM.

1. item, MG, CM.

2. alicui, OB, MB; alii, MA.

3. publicus est, V, Y.

4. iure, MB; iur., OB, OC, MA, CM, Y; de iure, V.

5. illarum, MG, CM.

6. Om., MA, MB.

7-9. id quod spectat, OB, MB.

7-8. et, MG, CM.

10-11. Om., MG, CM.

12. Om., MG, CM.

13-14. et, MG, CM (inspicienda).

15. illa, MA, CE.

16. civitatis, MA, MB; civitat., MSS. var.; omnium civitatum, MG.

17. quæ, OB, MB; quia, MA, HA.

18. semi, OA, OB, OC, MB, CE.

19. enim, OB, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College