Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 408  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] in principio appelli apposita per procuratorem, quod ipse principalis sequetur
[002] cum possit. Item videndum quo loco corporis plaga facta sit.32 Item
[003] quibus armis, utrum33 molutis armis,34 ligno vel lapide, licet ligna et lapides
[004] sub armorum appellatione [non]35 contineantur. Arma vero moluta plagam
[005] faciunt, sicut gladius bisacuta et huiusmodi. Ligna vero et lapides faciunt
[006] brusuras et orbes ictus qui iudicari non possunt ad plagam, ad hoc quod
[007] inde perveniri36 possit ad duellum.

Sed quid dicetur de eo qui virilia abscidit alicuius?


[009] SED37 quid dicetur si quis alterius virilia absciderit, et illum cum libidinis
[010] causa vel commercii castraverit? Tenetur, sive hoc fecerit volens vel38 invitus,
[011] et sequitur pœna,39 aliquando40 capitalis, aliquando perpetuum exilium
[012] cum omnium bonorum ademptione. Item si quis mulieris visceribus vim
[013] intulerit quo partum abegerit, tenetur. Item si quis furem nocturnum occiderit,
[014] ita demum41 impune feret42 si parcere ei sine periculo suo non potuit.
[015] Si autem potuit, aliter erit. In manu enim regis sunt vita et mors hominum.
[016] <Sicut coram rege apud Wyndesore de quodam homine de Cocham coram
[017] Willelmo de Ralegha tunc iustitiario, cui dominus rex in tali43 casu44 perdonavit
[018] mortem.> Item erit idem si quis hamsoken, quæ dicitur invasio
[019] domus contra pacem in domo sua se defenderit, et invasor occisus fuerit,
[020] impersolutus45 remanebit si ille quem46 invasit aliter se defendere non
[021] potuit. Dicitur enim quod non est dignus habere pacem qui non vult observare
[022] eam. Item Iudæis filios suos circumcidere47 licet, sed non alterius religionis
[023] hominem, quod si fecerit, castrati pœna irrogatur.

Appellum de plagis et mahemio.


[025] DICTUM est supra48 de pace et plagis. Nunc autem dicendum49 de plagis et
[026] mahemio. Verba autem appelli sunt hæc: A. appellat B. quod cum esset in
[027] pace domini regis tali loco, tali50 die,51 tali hora, tali anno etcetera ut supra,
[028] venit idem B. cum vi sua, et in felonia et in assultu præmeditato etcetera
[029] ut supra, fecit ei quandam plagam in capite, vel in brachio, vel in alio loco
[030] corporis, ita quod mahemiatus est. Et quod hoc fecit nequiter et in felonia,
[031] offert52 disrationare versus eum, sicut homo mahemiatus, prout curia domini
[032] regis consideraverit.53

B. defendit.


[034] ET B. venit et defendit totum de verbo in verbum etcetera54 ut supra. Et



Notes

32. fuerit, MC, LA.

33-34. Om., OB, MA, MB.

35. Om., OA, OB, OC, LA, MA, MB, MG, CE, CM, MC.

36. pervenire, OC, MG, CM.

37. et, LA, MG, CM.

38. Om., OB, MA.

39-40. aliquando pœna, MG, CM, OC.

41. domum, MG, CM, OC.

42. foret, V; fecit, MA; fit, MB.

43-44. causa, MG, CM.

45. impersecutus et inultus, V.

46. qui, OB, MA.

47. Om., CM; circumdare, MG, OC.

48. Om., CE, OB, MA.

49. dicendum est, LA, OB, MB, MC.

50-51. Om., MG, CM, OC.

52. offert se, LA, OC, MG, CM.

53. consideraverit, V, OA, MA; consideravit, MG; considerat, MB; consid., MSS. gen.

54. Om., OB, MA, MB, CE.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College