Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 407  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] ad quem diem poterit se uterque essoniare17 vel eorum alter, ita quod unicum
[002] habeant18 essonium. Et si appellans defaltam fecerit ad diem illum vel
[003] præsens se retraxerit, appellatus quietus recedet et appellans et plegii sui
[004] de prosequendo in misericordia. Si autem appellans venerit et appellatus
[005] non, habeatur appellatus pro indefenso. Si autem uterque defaltam fecerit
[006] et testatum sit quod concordati19 fuerint, uterque capiatur, et ipsi et plegii20
[007] in misericordia. Si autem præsentes fuerint, uterque custodiatur.

Vicecomes cum coronatoribus testatur.


[009] CUM autem vicecomes et coronatores testati fuerint contrarium, scilicet
[010] quod secta non21 sit sufficienter facta eo quod nullum huthesium levatum22
[011] nec plaga ostensa recens et aperta, nec appellans venit cum appello23 nisi
[012] ad secundum comitatum vel24 tertium, cadit appellum. Et tunc quia subesse
[013] poterit felonia, inquirat rex25 si voluerit pro pace sua. Et cum ita fuerit quis
[014] appellatus, et secta fuerit bene facta, habebit defensor electionem utrum se
[015] defendere velit per corpus vel per patriam. Et si aliquo istorum modorum
[016] se defenderit, omnes appellati de forcia vel præcepto quieti recedent. Si
[017] autem fuerit26 condemnatus, tunc statim procedendum erit versus illos
[018] appellatos de forcia et præcepto.

Declinatur quandoque huiusmodi appellum per exceptiones: ideo de exceptionibus.


[020] DECLINATUR quandoque27 appellum de pace et plagis per exceptiones generales,
[021] secundum quod superius dicitur de appello de morte hominis. Declinatur
[022] etiam per exceptiones speciales, quia declinatur propter parvitatem
[023] plagæ, unde notandum est quod in appello de pace et plagis designandum28
[024] erit29 cuius longitudinis fuerit plaga, et cuius profunditatis, et utrum
[025] ibi sit plaga vel rifflura, ad hoc quod procedat duellum vel non procedat.
[026] Ut sciri possit per factum utrum sit ibi iniuria vel felonia, et exinde quæ
[027] sequatur pœna. Poterit quidem30 alius ab eo qui iniuriam passus est sequi
[028] appellum pro eo si ipse commode sequi non possit, ut si fuerit parentela
[029] f.144b] coniunctus vel homagio. Poterit etiam sequi ad utlagandum appellatum
[030] cum forte se subtraxerit, hoc tamen in appello apposito, quod ille
[031] principalis31 sequeretur si posset, et sequetur si possit. Et unde per sectam
[032] talis poterit appellatus utlagari propter impotentiam principalis. Sed si
[033] ante utlagationem convaluerit, statim debet sibi assumere sectam et appellum,
[034] quia alterius secta ulterius non valebit, nec erit extunc si sequi voluerit
[035] ad utlagationem procedendum, cum ipse sit vivus et sanus, propter verba



Notes

17. essoniare, LA, OB, OC, MC; essoniari, MA, CM; esson., OA, CE, MG, MB.

18. habeat, V, MG.

19. incordati, OB.

20. plegii sui, OB, MB, V.

21. Om., OB, MB.

22. Om., MC, LA.

23. appello suo, V, CE, MC.

24. vel ad, V, LA, MG, MC.

25. Om., OB, MA, MB.

26. Om., OB, MA, MB.

27. autem, MG, CM, OC; om., OB, MA, MB.

28-29. distinguendum est, OB, MA, MB.

30. enim, V; enim quidem, MG, CM, OC (quidam).

31. principaliter, MG, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College