Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 406  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] sunt tamen51 iustitiarii si viderint expedire ex causa necessaria, si grave
[002] crimen latens sit et iuratores forte amore, odio vel timore celare52 voluerint
[003] veritatem,53 separare iuratores ab invicem, et quemlibet per se et separatim
[004] examinare ad veritatem sufficienter declarandam.54

De pace et plagis factis contra pacem.


[006] f.144] DICTUM est supra de appellis1 de morte hominis nequiter facta et
[007] contra pacem. Nunc autem dicendum de pace et plagis factis contra
[008] pacem. Fit autem appellum per hæc verba.

Verba appelli.


[010] A. APPELLAT B. quod quadam die tali sicut fuit in pace domini2 regis tali
[011] loco, vel sicut ivit in pace domini regis in chimino domini regis inter talem
[012] villam et talem, tali die ante tale festum vel post tale3 festum,4 anno tali,
[013] tali hora,5 venit idem B. cum vi sua et contra pacem domini regis in felonia
[014] et6 assultu præmeditato fecit ei insultum, et quandam plagam ei fecit in
[015] tali loco, tali genere armorum, et quod hoc fecit nequiter et in felonia
[016] offert7 probare versus eum per corpus suum sicut curia consideraverit.8

B. venit et defendit.


[018] ET B. venit et defendit pacem domini regis infractam, et feloniam et plagam
[019] et quidquid est contra pacem domini regis, et totum de verbo in9 verbum
[020] quidquid ei imponitur et secundum quod ei imponitur, per corpus
[021] suum secundum quod curia domini regis consideraverit.10 Et A. quæsitus si
[022] levavit clamorem et huthesium et quando venit ad comitatum cum appello
[023] suo, dicit quod statim levavit in facto illo et post factum, et11 statim cum
[024] huthesio illo ivit ad propinquiores villatas et ad servientes domini regis et
[025] coronatores, et ad proximum comitatum fecit appellum suum. Et vicecomes
[026] et coronatores testantur quod secta12 sufficienter et rationabiliter facta est,
[027] et quod plaga ostensa fuit ad comitatum recens et aperta. Et quia13 secta
[028] rationabiliter facta est, et B. nihil ostendit per quod habere debeat14 patriam,
[029] consideratum est quod duellum sit inter eos.

Duellum: et B. det vadium defendendi et A. disrationandi.


[031] ET B. det vadium defendendi et A. det vadium disrationandi, et uterque
[032] plegios inveniat.15 Et dabitur eis dies ad quem uterque veniat16 armatus, et



Notes

51. autem, MC, LA.

52. scelare, OA, OB, MB.

53. veritatem et, OB, MA, MB.

54. terminandam, OB; determinandam, CE, MA, MB.

1. appello, V, MG, CM, OC.

2. Om., OB, MA, MB.

3. Om., OB, MA.

3-4. Om., MB.

3-4. Om., MB.

5. hora tali loco, MG, CM, OC.

6. et in, OB, MA.

7. offert se, LA, CE, CM, MC.

8. considerat, V, LA, MC; consideravit, OC; consideraverit, MA; consid., MSS. gen.

9. ad, LA, MC.

10. considerat, LA; consideraverit, MA; consideraverit, V, OC, MC; consid., MSS. gen.

11. Om., MSS. var.

12. secta illa, V, OB, MA, MB, CE, MC.

13. quæ, OB, MA, MB.

14. debet, V, OA, CM.

15. inveniet, V, CM.

16. veniet, V, CE.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College