Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 405  Next    

Go to Volume:      Page:    




Debet a iustitiariis dici ei qui suspectus habetur, quod omnes a iurata amoveat quos aliqua sufficienti ratione suspectos habuerit.


[002] CUM igitur procedendum sit de32 huiusmodi33 ad inquisitionem, ut ad iudicium
[003] securius procedatur et ut periculum et suspicio tollatur, iustitiarius
[004] dicat34 indictato quod si aliquem ex duodecim iuratoribus suspectum habeat,
[005] illum iusta35 ratione amoveat. Et illud idem dicatur de villatis, ut si capitales
[006] inimicitiæ fuerint inter aliquos ipsorum et indictatum, vel si ob cupiditatem
[007] terræ suæ36 habendæ, ut prædictum est, qui omnes ex iusta suspicione37
[008] amovendi sunt, ut inquisitio absque omni suspicione procedat.

Quod villatæ iurabunt per se vel omnes simul erectis manibus.


[010] PRÆSENTIBUS igitur duodecim iuratoribus et quatuor villatis, imprimis iurabit
[011] quilibet de villata38 per se, vel omnes simul erectis39 sursum manibus
[012] singulorum in hæc verba.

Forma sacramenti hæc est.


[014] HOC auditis iustitiarii quod veritatem dicemus de hoc quod a nobis requiretis40
[015] ex parte domini regis, et pro nihilo omittemus quin veritatem dicamus,41
[016] sic nos deus adiuvet42 etcetera.

Verba quæ a iustitiariis proponenda sunt post sacramentum factum.


[018] ET tunc unus ex iustitiariis illis huiusmodi43 verba proponat: Talis qui hic
[019] præsens est rettatus de morte talis vel alio tali crimine, venit et defendit
[020] mortem et totum, et ponit44 se super linguas vestras de hoc de bono et malo,
[021] vel forte dicet de hoc et de45 aliis malefactis, si forte de aliis suspectus
[022] habeatur. Et multum refert utrum se posuerit super eos tali vel tali, quia
[023] secundum hoc46 diversa sequitur condemnatio vel deliberatio.47 Et ideo vobis
[024] dicimus quod in fide qua deo tenemini et per sacramentum quod fecistis,
[025] nobis scire faciatis inde veritatem, nec omittatis timore, amore vel odio, sed
[026] solum deum habentes præ oculis, quin dicatis si culpabilis sit de hoc quod ei
[027] imponitur vel de aliis maleficiis vel non, et non incumberetis eum si innocens
[028] sit a delicto illo.48 Et postea secundum eorum veredictum aut sequetur
[029] deliberatio vel condemnatio.

Generalis forma observanda in sacramentis coram iustitiariis faciendis.


[031] ISTAM vero formam inquisitionis per patriam49 servabunt iustitiarii generaliter
[032] in omnibus inquisitionibus quæ faciendæ50 sunt pro morte hominis, ubi
[033] quis se posuerit super inquisitionem, sive sponte sive per cautelam inductus,
[034] sive per necessitatem, in omnibus criminibus maioribus et minoribus. Pos-



Notes

32-33. Om., MG, CM.

34. dicat de, LA, MC.

35. iuxta, MG, CM.

36. Om., OA, LA, MC, CE.

37. actione, OB; ratione, MA, MB.

38. villatis, LA, MC.

39. eiectus, OB, MA.

40. requiritis, LA, MG, CM; inquiretis, MA.

41. dicemus, V, MG, CM.

42. Om., OA, CE, OB.

43. hoc modo, OB, MA, MB.

44. imponit, OB, MA, MB.

45. Om., OA, CE, OB, MA, MB.

46. Om., MG, CM.

47. liberatio, MC, LA.

48. isto, MSS. var.

49. pænitentiam, OA, LA, OB, MA, MB; pœnam, CE.

50. facta, MG, CM; facit (sicut pro), OC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College