Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 404  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] fuerit et præsens appellum declinaverit, nihilominus suspectus habetur,
[002] quia felonia subesse poterit de qua appellatus se nondum purgavit,11 et12
[003] unde standum est præsumptioni donec se purgaverit.13 Sunt etiam14 aliæ
[004] præsumptiones de quibus dictum est supra in parte, quæ probationem non
[005] admittunt in contrarium neque defensionem. Ut si quis cum cultello sanguinolento
[006] captus fuerit super mortuum, vel a mortuo fugiendo, vel mortem
[007] cognoverit coram aliquibus qui recordum habent, et huiusmodi: tales
[008] etiam15 si accusator non apparuerit mortem dedicere non poterunt. Sed cum
[009] fama suspicionem inducat, videndum erit quæ et qualiter esse debeat talis
[010] fama et unde oriatur. Et sciendum quod fama quæ suspicionem inducit,
[011] oriri debet apud bonos et graves, non quidem a16 malevolis et maledicis sed
[012] providis et fide dignis personis, non semel sed sæpius, quod clamor innuit
[013] et diffamatio manifestat. Tumultus enim fit17 et18 clamor populi19 quandoque
[014] de pluribus quæ in veritate non fundantur, et ideo vanæ voces populi
[015] non sunt audiendæ.

Diligenter inquirendum a quibus didicerint id quod dicunt quia quidam mentiuntur per odium, quidam propter cupiditatem.


[017] IUSTITIARIUS igitur si discretus sit, cum propter famam et suspicionem per
[018] patriam debeat veritas inquiri an20 indictatus de crimine ei21 imposito culpabilis
[019] sit vel non, imprimis debet inquirere, si forte dubitaverit et iurata suspecta
[020] fuerit, a quo vel a quibus illi duodecim didicerint22 ea quæ veredicto
[021] suo proferunt de indictato, et audita super hoc eorum responsione de facili
[022] perpendere poterit si dolus23 subfuerit vel24 iniquitas. Dicet forte aliquis vel
[023] f.143b] maior pars iuratorum, quod ea quæ ipsi proferunt in veredicto
[024] suo didicerunt ab uno ex coniuratoribus suis, et quilibet25 interrogatus dicet
[025] forte quod illud didicit ab alio tali, et26 sic27 descendere poterit interrogatio
[026] et responsio de persona in personam usque ad aliquam28 vilem et abiectam
[027] personam, et talem cui non erit fides aliquatenus adhibenda. Et ita inquirat
[028] iustitiarius in huiusmodi quod gloria sua et laudis suæ titulus cumuletur, et
[029] ne dicatur Ihesus crucifigitur29 et Barabas liberatur.30 Per huiusmodi enim
[030] inquisitiones si diligenter et caute factæ fuerint, multæ inveniri poterunt
[031] inconvenientiæ. Evenit quidem quandoque quod dominus tenentem suum
[032] indictat, vel indictare31 facit et ei crimen imponi ob cupiditatem terram suam
[033] habendi in dominico, vel vicinus vicino propter odium et huiusmodi.



Notes

11. purgaverit, CE, OC, MG, MA, MC.

12-13. Om., OB, MA, MB.

14. autem, MG, CM.

15. autem, MG, CM.

16. in, MG, CM.

17. Om., OB, MA.

18. Om., MG, CM.

19. appelli, OB, MA.

20. an, LA, MG, CM; aut, OA, OB, MA, MB, CE, MC; si, V; si autem, OC.

21. Om., OB, MA, MB.

22. didicerunt, V, LA; dediscerint, OB, MB.

23. duobus, OB, MA, MB.

24. et, LA, MC.

25. quale, MG, CM, OC.

26-27. sicut, MG, CM.

28. aliquem, LA, OC, MG, CM, MA, MB, MC.

29. crucifigatur, OB, MA, MB, CE, MC; crucifigetur, CM.

30. dimittatur seu liberatur, OB, MA, MB, CE.

31. indictari, V; sic, MSS. gen.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College