[001] appellum fecerit de morte viri sui, non tenetur duellum facere propter [002] sexum. Cogendus est igitur appellatus quod se defendat per patriam, quia [003] cadit duellum propter sexum femineum, et ita fit in appello de raptu [004] virginum.
Item defenditur quis ab appello propter mahemium.
[006] ITEM defendit se quis de necessitate per patriam propter defectum corporis [007] appellantis, scilicet propter mahemium. Item propter ætatem, ut si [008] appellatus ætatem transierit, ut sexaginta annorum. Sed tamen ibi habet [009] electionem utrum se defendere velit per corpus vel per patriam. <Ut de [010] ultimo itinere Martini de Pateshilla in comitatu Lincolniæ anno regis49 [011] Henrici decimo, inter placita coronæ, de Gilberto filio Archardi50 et Alano51 [012] f.143] Swadi qui transiit ætatem.> Igitur52 in his casibus ut videtur [013] tenetur quis se defendere per patriam, tum1 propter regiam dignitatem et [014] præcedentem præsumptionem, tum propter sexum appellantis, tum2 propter [015] mahemium, tum propter ætatem. Sed cum dominus rex sectam faciat3 [016] pro pace sua de appellato qui præsens fuerit, et ipse4 per inquisitionem in [017] quam se posuerit gratis vel invitus damnatus et5 culpabilis inveniatur, [018] videndum qua pna puniri debeat, cum sint qui dicunt quod pna6 pecuniaria, [019] quidam quod ultimo supplicio.
Si mulier per vim oppressa.
[021] UT7 si mulier per vim oppressa pucelagium suum amiserit, et cum de appello [022] suo ceciderit, appellatus se posuerit super patriam per quam culpabilis [023] esse inveniatur, condemnabitur ac si appellum processisset. Ut de termino [024] Sancti Michælis anno regis Henrici sexto incipiente septimo.
De indictatis per famam patriæ ex suspicione.
[026] DICTUM est supra ubi apparet accusator et sequitur et appellat, et de secta [027] regis cum ceciderit8 appellum. Nunc autem dicendum est9 de indictatis per [028] famam patriæ quæ præsumptionem inducit, et cui standum est donec indictatus [029] se a tali suspicione purgaverit. Ex fama quidem oritur suspicio, et [030] ex fama et suspicione oritur gravis præsumptio, tamen probationem admittit [031] in contrarium sive purgationem. Suspicio quidem multiplex esse poterit. [032] Imprimis si fama oriatur apud bonos et graves. Item ex facto præcedente [033] oritur suspicio, cui etiam standum est donec probetur contrarium, ut si quis [034] appellatus fuerit a probatore et fugerit propter10 appellum, et mortuo probatore [035] redierit. Item si quis de morte hominis vel alia felonia appellatus