Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 402  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] verba, per fratrem vel29 alium parentem interfecti, scilicet: A. appellat B.
[002] quod idem B. fuit consentiens morti talis et in auxilio,30 et ita quod ille qui
[003] convictus31 est de facto exivit de domo talis appellati ad factum illud
[004] faciendum, et ibidem post factum rediit. Et quod ipse A. præsens fuit32 in
[005] comitatu ubi prædictus B. minatus33 fuit eidem34 fratri suo, et ita quod in
[006] eodem comitatu petita fuit ab eo pax domini regis, et postea in curia regis
[007] ei data, et quod ita nequiter, offert etcetera. Et per hac verba considerandum
[008] fuit quod duellum esset inter eos, ut de termino Paschæ anno35 regis
[009] Henrici nono comitatu Essexiæ, de Hugone de Godingham et Hugone de
[010] Cantilupo de morte Iohannis de Godingham.>

Si primo appellans de facto mortuus fuerit vel defaltam fecerit.


[012] SI autem ille36 qui primo appellaverit de37 facto38 mortuus fuerit, vel defaltam
[013] fecerit, vel39 præsens se retraxerit, vel cum sequi velit appellatus per
[014] exceptionem appellum declinaverit, nihilominus tamen subesse poterit felonia,
[015] quæ si non convincatur ita remanebunt maleficia impunita, quod esse
[016] non debet. Et quoniam non solum iniuriatur ei qui occiditur, immo domino
[017] regi cuius pax infringitur, et quia adhuc subesse poterit felonia, quamvis
[018] appellatus appellum declinaverit nec adhuc defensus erit de felonia, sed
[019] semper stabit præsumptio propter appellum donec probetur contrarium,
[020] nec remanere debent maleficia impunita.

Rex potest procedere ex officio suo.


[022] PROCEDAT igitur rex ex officio suo et pro pace sua ad inquisitionem propter
[023] præsumptionem appelli, ac si appellatus sine appello esset legitime indictatus,40
[024] et quod ad regem pertineat accusatio41 et secta pro pace sua.42 Videtur
[025] et quod appellatus non solum tenetur appellanti, immo43 domino regi,
[026] sicut videre poterit per verba appelli, ut si dicatur, talis appellat talem quod
[027] nequiter et in felonia et contra pacem domini regis etcetera,44 per quod
[028] videri poterit manifeste quod appellatus non solum tenetur appellanti,
[029] immo domino regi. Et quo45 casu46 cum se defendere obtulerit per corpus,
[030] non audietur, quia rex non pugnat, nec alium habet campionem quam
[031] patriam, nec si esset qui diceret quod pugnare deberet duello47 caderet, ex
[032] quo sectam non fecit, nec loqui potest48 de visu et auditu. Recurrendum est
[033] igitur de necessitate ad patriam ut videtur, quam quidem si inculpatus recusaverit
[034] videtur quod sit indefensus, et per hoc quasi convictus, et quod
[035] cogendus sit videtur propter defectum alterius probationis. Ut si femina



Notes

29. vel per, OB, MB.

30. auxilium, LA, MC.

31. victus, OB, MA, MB.

32. Om., OB, MA, MB.

33. nominatus, MG, CM; causatus, OC.

34. quod eidem, OB, MB; et eidem, MA.

35. anno regni, MG, CM, OC, MC.

36. Om., MG, CM.

37-38. Om., OB, MA, MB, CE.

39. vel ad, MG, CM.

40. iudicatus, CE, MA, MB; videntis, OB.

41. actio, MG, CM.

42. Om., OB, MA, MB.

43. sed, OB, MA, MB.

44. Om., OB, MA, MB, MG; et cum, LA, MC.

45-46. qua causa, MG, CM.

47. duellum, V, OC; duella, MG.

48. poterit, MG, CM, OC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College