Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 401  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] cepto de eodem facto, quia factum et præceptum ita connexa sunt quod
[002] separari non possunt.

Si appellans in campo se retraxerit.


[004] SI autem appellans in campo se retraxerit, mittatur gaolæ, et ipse et plegii
[005] sui de prosequendo quos in ipsa vadiatione duelli invenit erunt in misericordia,
[006] quia appellans non disrationavit secundum quod se ad hoc obligavit.
[007] Si autem victus sit in campo aliud erit, quia non stat per ipsum quin faciat
[008] disrationationem: et quamvis ad gaolam mittendus sit, tamen fit ei aliquando
[009] gratia de misericordia quia pugnat pro pace.

Cum omnes de facto victi fuerint, tunc procedatur contra eos de forcia.


[011] CUM autem omnes de facto convicti fuerint, tunc demum procedatur contra
[012] ipsos15 de forcia et præcepto. Et loquatur contra primum per verba
[013] superius exposita, defendendo omnia quæ ei imponuntur ab appellante per
[014] verba negativa ut supra, scilicet quod tali die, tali anno, tali hora, tali loco,
[015] non venit cum tali qui appellatus est et convictus de facto, nec ipsum talem
[016] tenuit nec ligavit nec aliam forciam ei intulit, dum prædictus talis eum
[017] occidit vel plagavit per quod mortuus fuit et huiusmodi, sic eum deus
[018] adiuvet etcetera.

Sacramentum faciendum ab appellante.


[020] ET appellans iuret contrarium per verba affirmativa. Et eodem die quo ille
[021] de facto convictus fuerit, si ille de forcia16 tunc17 præsens fuerit,18 vadietur
[022] duellum. Sed detur alius dies ad percutiendum, quo die uterque veniet
[023] armatus, nisi forte ipse appellatus de forcia aliquam pro se habeat19 exceptionem
[024] per quam declinare possit appellum, et percusso inter eos duello,
[025] si appellatus victus fuerit eandem pœnam sustineat20 quam sustinuit ille
[026] de facto. Dicitur enim vulgariter quod21 satis occidit qui præcipit,22 vel qui
[027] malo animo tenet dum quis occiditur. Et ad paria iudicantur in utroque
[028] delicto quantum ad pœnam.

Si appellans de facto victus fuerit vel se retraxerit, illi de forcia per hoc liberantur.


[030] f.142b] SI vero legitime se defenderit ut prædictum est, dum tamen appellans23
[031] victus non fuerit, per hoc alii de forcia non liberantur, quia diversa possunt
[032] esse facta et diversæ personæ et diversæ causæ et ita diversa appella, ut
[033] si unus præcipiat aut24 alius teneat, tertius percutiat, et quartus latronibus
[034] præbeat ingressum, et quintus in insidiis ne quis superveniat. Et25 in omnibus
[035] istis casibus tenetur quilibet eorum de facto suo proprio. <Item26 si27
[036] tamen28 illi de facto convicti fuerint, ille de forcia appellari poterit per hæc



Notes

15. eos, V, LA, OC, CE, MC.

16. facto præsens fuerit si ille de forcia, OB, MA, MB, CE.

17. Om., OB, MB.

18. Om., MG, CM.

19. habuerit, OB, MA, MB, CE.

20. sustinebit, OB, MA, MB.

21. Om., MG, CM.

22. præcipit occidere, OB, MA, MB, CE, MC.

23. appellatus, MG, CM.

24. et, V, CE, OC.

25. Om., V, MG, CM, OC.

26. item aliquid, MG, CM.

27-28. si cum, V, OA, MC; sicut, OB, MA, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College