Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 39  Next    

Go to Volume:      Page:    




DE REBUS


De rebus et rerum divisione: prima divisio.


[003] SUPERIUS dictum est de personis et statu hominum et iure personarum,
[004] consequenter dicendum erit37 de rebus per divisionem, quia res
[005] per divisionem melius aperiuntur. Rerum autem prima divisio hæc est,
[006] quod rerum quædam sunt in patrimonio nostro, et quædam extra. Quæ
[007] sunt in patrimonio satis patebit inferius. Extra patrimonium autem dicuntur
[008] res sacræ et communes. Quædam vero nec sunt in patrimonio nec extra,
[009] sicut iura et servitutes, ususfructus, iter38 et actus, via39 et aquæ ductus et
[010] huiusmodi. Et ideo non dicuntur servitutes esse in bonis, quia per se sine
[011] fundo alienari non possunt. Item prædiales servitutes per se non censentur,
[012] et ideo videntur non esse, vel extinctæ esse, si censeantur per se. Nam
[013] et manica videtur extincta, cum non40 accedit41 vestimento, et tignum videtur
[014] non possideri cum42 accedit43 ædificio. Sed tamen non dicuntur istæ
[015] servitutes esse extra bona, cum possidentes exceptionem, et non possidentes
[016] habeant actionem.

Divisio secunda.


[018] FIT et44 alia et secunda divisio rerum, quia aliæ sunt corporales aliæ incorporales.
[019] Corporales vero quæ tangi possunt, sicut terra, fundus, res immobiles
[020] vel res mobiles, quæ se movere possunt, sicut animalia et huiusmodi,
[021] vel moveri. Incorporales vero sunt sicut sunt iura, quæ videri non possunt
[022] neque tangi, ut ius eundi, agendi, aquamve ducendi, et45 huiusmodi46 quæ
[023] non possidentur sed quasi.

Divisio tertia.


[025] EST etiam tertia divisio rerum, quod47 aliæ sunt communes, aliæ publicæ,
[026] aliæ universitatis,48 aliæ nullius, et49 aliæ singulorum, quæ variis ex causis
[027] cuique adquiruntur.

Quædam res sunt communes.


[029] NATURALI vero iure communia sunt omnium50 hæc: aqua profluens, aer et



Notes

37. est, MB, Y.

38. iter, OA, OC, HA, MA (corr.); item, V, LA, MC, CE, CM, MG, Y (-- et).

38-39. item via, OB, MB.

38-39. item via, OB, MB.

40. non, OA, OB, MA, MB, MG, OC, MC, LA, HA, CM, Y; om., Azo.

41. accedat, MA, MB, OC, Y; accidat, OB.

42. cum non, V, CM, MG, OC, MC.

43. accidit, OB, MA, MB.

44. etiam, OB, MA, OC, CM, HA.

45-46. Om., MG, CM.

47. quæ, OB, MB.

48. universales, OB, MB.

49. Om., OB, MA, MB, Y.

50. omnia, V, MA, Y.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College