Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 398  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] fuerit in modo appelli qualitercumque, ut si modo appellaverit unum de
[002] facto et modo de forcia eundem, et21 e contrario. Item cadit appellum si
[003] appellans se semel retraxerit et iterum velit appellare cum appellatus semel
[004] p‰r iudicium quietus recesserit. Et hoc dico quantum ad illum qui se22 retraxerit,
[005] licet teneat23 appellum quantum ad alios appellantes qui appellaverint
[006] de eodem facto, si non per iudicium sed per defaltam.

Si appellans se retraxerit: aliud est si defaltam fecerit.


[008] DEFALTA enim non tollit appellum aliorum, iudicium tamen tollit imperpetuum
[009] de eodem facto. Si autem diversa fuerint facta, iudicium contra unum
[010] appellantem de uno facto non tollit appellum aliorum de24 diversis factis
[011] neque defalta.25 Et sic qui præsens se retraxerit, ulterius non admittitur ad
[012] appellum. Idem erit si cum præsens fuerit nihil loquatur26 versus appellatum.
[013] Sed si appellans ad diem suum non fuerit prosecutus, sed defaltam27
[014] fecerit ut prædictum est, cadit breve, sed non cadit appellum cum per28
[015] aliud breve resuscitari possit,29 nisi ita sit quod iudicium subsequatur. Item
[016] cadit appellum propter crimen appellantis, ut si fuerit traditor manifestus
[017] et de hoc convictus per confessionem vel rationibus manifestis. Item si latro
[018] cognoscens vel seisitus de latrocinio vel utlagatus qui secum30 suum portat31
[019] iudicium. Item si accusator et appellans de felonia et seditione32 facta
[020] domino regi, et conscius criminis statim et sine mora hora congrua cum
[021] possit seditionem33 domino regi non34 manifestavit nec suis, cum statim
[022] sequi debeat et recenter antequam se divertat ad alia. Item35 cadit appellum
[023] si non fiat mentio de pace domini regis sed de pace iustitiarii vel36 vicecomitis.
[024] Item cadit37 appellum nisi fiat mentio de felonia facta.38 Item
[025] f.141b] cadit appellum si appellans nihil loquatur de visu et auditu,
[026] ut de termino Sancti Hillarii anno regis39 Henrici septimo comitatu
[027] Norfolciæ, de Durando scissore40 et Henrico de Ver.41 Item datur exceptio
[028] appellato.42 Item oritur exceptio43 ex persona appellantis, ut si
[029] clericus sit qui appellet ordinatus vel homo religiosus vel regularis, quia
[030] tales relinquunt sæculum et quæ sæculi sunt. Item quia latro cognoscens de
[031] quo supra dictum est, qui44 vocem non habet versus45 hominem46 fidelem.
[032] Item si quis de47 rebus alterius quam propriis, nisi cum48 causa adiecta ut



Notes

21. vel, V, CE, OC.

22. Om., OA, LA, OC, MG, CM, CE, OB, MA, MB, MC; sic, V, Y.

23. Om., MG, CM.

24. in, LA, Y, MC.

25. defecit, MG, CM; defectis, OC.

26. appellans loquatur, OC; loquatur appellans, MG, CM.

27. defectum, OC, MG, CM.

28. Om., OB, MA, MB.

29. poterit, MG, CM.

30. Om., OC, MG, CM.

31. portaverit, OB, MA (-vit), MB.

32. seductione, MG, CM.

33. seductionem, MG, CM.

34. Om., MG, CM.

35-38. Om., MG, CM.

36. et, LA, Y, CE, MC.

37. nullum, V, OA, LA, Y (corr. cadit), OC (nullum est).

39. regni regis, OC, MG, CM.

40. C(c)issore, OB, MA, MB, LA, OC, MG, CM, MC; tissore, Y.

41. Veer, MSS. var.; Wer, OA.

42-43. Om., OB, MA, MB.

46. Om., LA, Y.

44-45. quia v. n. h. contra, MG, CM.

47. in, LA, Y (corr. de).

48. Om., V; in, LA, Y; (nec omni causa, MA).


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College