Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 399  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] supra. Item si de morte alterius49 vel plaga quam50 suorum vel aliorum,
[002] nisi sua intersit certa ratione. Item differtur appellum ad tempus pro
[003] minori ætate, sive minor appellans sit vel51 appellatus.

Cum nulla sit exceptio, tunc statim vadiatur duellum.


[005] CUM autem appellatus nullam ab initio proposuerit exceptionem, vel cum
[006] exceptionem proposuerit, nullam habeat competentem qua se tueri possit,
[007] tunc statim vadietur duellum inter eos, et defensor primo det vadium defendendi
[008] et postea appellator det52 vadium disrationandi, et postmodum
[009] defensor53 primo iuret per verba negativa negando præcise feloniam ei
[010] impositam, et postea iurabit appellator per verba affirmativa, affirmando
[011] omnia esse vera quæ appellato imponit. Et est54 ratio assignata infra de
[012] civilibus actionibus de duello vadiando55 pro terra. Forma56 vero sacramenti
[013] hæc est.57

Forma sacramenti talis est.


[015] HOC audis homo quem per manum teneo qui te58 facis appellari59 A. per
[016] nomen baptisterii, quod ego patrem tuum vel fratrem vel alium talem non
[017] occidi, nec plagam ei feci tali60 genere armorum per quod remotior esse
[018] deberet61 a vita et morti propinquior, nec tu hoc vidisti, sic me deus adiuvet
[019] et hæc sancta. Et fiat mentio in62 sacramento de anno, die, et loco secundum
[020] formam appelli. Et63 postea iuret appellator contrarium per hæc verba:64
[021] Hoc audis65 homo quem per manum teneo qui te facis appellari B. per
[022] nomen baptisterii, quod tu es periurus, et66 ideo periurus,67 quia68 tali anno,
[023] tali die, tali hora, tali69 loco70 nequiter et in felonia occidisti C., patrem vel71
[024] fratrem vel alium parentum, vel dominum suum, vel aliter nequiter et in
[025] felonia et in72 assultu præmeditato fecisti tali unam plagam, tali loco, tali
[026] genere armorum, de qua obiit infra triduum. Et ego hoc vidi, sic deus me
[027] adiuvet etcetera.73 Et sic fiat74 semper sacramentum secundum formam
[028] appelli, et ita observetur in75 quolibet76 genere sacramenti ubicumque77
[029] præstandum est sacramentum ex utraque parte.

Facto sacramento ex utraque parte, statim committatur defensor duobus militibus.


[031] FACTO siquidem sacramento in78 hac forma,79 statim committatur defensor



Notes

49-50. alterius quam plaga, OB, MA, MB, CE.

51. sive, V, OC, CE, MA.

52. Om., MG, CM.

53. Om., LA, Y (+).

54. Om., OB, MA, MB.

55. vadiendo, OA, OB, MC; vadiato, MG, CM; (duellis) vadiatis, OC.

56-57. Om., LA, MA, MG, CM, OC.

58. Om., MG, CM.

59. appellare, MG, CM.

60. Om., OB, MA, MB.

61. debeat, V, OB.

62. de, CM, Y (corr. in); de hoc, MG; in hoc, OC.

63-64. Om., MG, CM.

65. auditis, OB, MB.

68. Om., MB.

66-68. Om., OB.

66-67. Om., MA.

71. filium, V, MG, CM, OC (f. vel).

69-70. Om., MG, CM.

72. Om., OA, Y, MG, CM, LA (a saltu), OB, MA, MB.

73. et hæc sancta, V, MG, CM.

74. fiet, V, OB, MG.

77. utrique, MG, CM.

75-76. Om., OB, MA, MB.

78-79. Om., OB, MA, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College