Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 396  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] doque varia continentur,48 quandoque concordant et habent recordum, et
[002] quandoque coronatores49 per se sine vicecomite, ut50 si vicecomes mortuus
[003] fuerit vel amotus, et rotuli non51 inveniantur. Si vero rotulus vicecomitis
[004] discordet52 a rotulis coronatorum et rotuli coronatorum conveniant, tunc
[005] eorum stabitur recordo, et53 quia rotulus vicecomitis nihil operatur nisi ad
[006] testimonium. Et quid54 si rotulus unius coronatoris discordet a55 rotulis
[007] aliorum cum plures fuerint? Standum erit pluralitati. Si autem non nisi duo
[008] coronatores et56 disaccordent,58 tunc stabitur rotulo ipsius cum quo concordat
[009] rotulus vicecomitis. Si autem sint ibi quatuor coronatores57 et duo
[010] dissentiant a duobus, nec appareat vicecomes qui rotulum habeat ad testimonium,59
[011] tunc stabitur illis duobus qui pro se habent aliquod adminiculum
[012] et qui cum appellante conveniunt. Et ideo audito appello appellantis et
[013] audita responsione appellati, tunc primo audiantur rotuli coronatorum, ut
[014] sciri possit utrum appellans appellum suum quod fecit in comitatu, in aliquo
[015] mutaverit coram iustitiariis vel si in60 aliquo61 variaverit, vel si sectam
[016] bene fecerit vel non.

Non potest quis in appello suo variare nec appellum mutare. Poterit adicere et accrescere appellum et non minuere.


[018] ET sciendum quod in omnibus appellis maioribus vel62 minoribus non potest
[019] appellans variare vel63 appellum suum in aliquo mutare. Adicere tamen
[020] potest quandoque, ut si primo dicat et64 appellet de plaga sibi facta sed non
[021] dixerit quibus armis, adicere potest et arma nominare, scilicet quod gladio
[022] vel bisacuta et huiusmodi. Item poterit appellans in iudicio actionem
[023] mutare,65 maxime de66 rebus robbatis vel furto ablatis, et de atroci iniuria,
[024] sed non de morte hominis, ut si actionem quæ criminalis est, primo civiliter
[025] intentaverit, poterit illam mutare et agere criminaliter, et sic crescere appellum
[026] et augere. Sed si primo actionem criminalem criminaliter intentaverit,
[027] non poterit eam mutare nec agere civiliter, et sic decrescere appellum
[028] vel67 minuere. Auditis igitur verbis appelli et responsione appellati et recordo
[029] coronatorum, aut stabit appellum aut cadet, secundum quod secta68
[030] sufficienter69 facta fuerit vel70 minus rite, vel secundum quod variatum fuerit71
[031] vel non variatum. Quod72 si omnia bene concurrant, tunc proponat
[032] appellatus73 exceptiones si quas habeat competentes sibi.



Notes

48. contineantur, V; contineatur, OC.

49. Om., MG, CM.

50. et, MG, CE.

51. Om., MA.

52. discordat, MG, CM.

53. Om., LA, Y, MC.

54. Om., LA, Y (+).

55. Om., OA, LA, MG, CM, OC (+).

56-58. Om., OB.

56-57. Om., MA, MB, CE.

59. testificandum sive ad testimonium, V, CE; testimonium sive ad testificandum, MC; testificandum, OC; rectificandum sive testimonium, MA, MB, OB (-- sive).

60-61. Om., OB, MA, MB, CE.

62. et, LA, MC.

63. nec, OB, MA, MB, CE, MC.

64. quod, OB, MA, MB.

65. Om., MG, CM.

66. in, LA, Y, MC.

67. et, MB, OC; nec, LA, MG.

68. Om., CE.

68-69. Om., OB, MA, MB.

70-71. Om., MG, CM.

72. quia, MG, CM, OC.

73. Om., OB, MA, MB, CE.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College