Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 394  Next    

Go to Volume:      Page:    




Prima exceptio et generalis in omni appello de secta, si bene et secundum legem terræ facta sit.


[002] EST41 quidem ista generalis exceptio et42 prima in omni appello, scilicet si
[003] secta non43 fuerit44 bene facta, quia qui appellare voluerit et bene sequi,
[004] debet ille45 cui iniuriatum erit statim quam cito poterit46 huthesium levare,
[005] et cum huthesio ire ad villas vicinas et propinquiores, et ibi manifestare
[006] scelera et iniurias perpetratas. Et continuo accedere debet47 ad servientes
[007] domini regis si inveniri possint, et deinde ad coronatores, et sic inde sine
[008] f.140] intervallo ad proximum comitatum, vel si in crastino feloniæ perpetratæ
[009] vel secundo die teneatur comitatus, sufficit pro1 secta, dum tamen
[010] præcesserit2 huthesium, si ad comitatum venerit, servientibus et coronatoribus
[011] non3 quæsitis, quia die comitatus tenentur omnes adesse. Item sufficit
[012] pro4 secta si continuo ostendantur5 regi vel iustitiariis si præsentes
[013] fuerint, scelera perpetrata, et ibi dicetur ei quod eat ad vicecomitem et
[014] coronatores. Ad proximum vero et primum comitatum in præsentia vicecomitis
[015] et coronatorum fiat6 appellum per verba appellum facientia, et
[016] inferius dicenda. Et ipsi vicecomes et coronatores omnia verba appelli,
[017] secundum quod proposita fuerint coram eis, [irrotulari7 faciant8] per
[018] ordinem et modum appelli, illud9 scilicet tantummodo nec plus nec minus.
[019] Et imprimis ad quem comitatum venit appellans post feloniam perpetratam,
[020] utrum scilicet10 ad primum, secundum vel tertium, et qualiter et quæ
[021] verba proposuit in appello de morte hominis. Item si de pace et plagis,
[022] quales plagæ fuerunt,11 recentes vel non recentes, in quo loco, cuius longitudinis
[023] et12 latitudinis.13 Item si de roberia, de quibus rebus, propriis vel
[024] alienis. Et si de pecunia numerata, exprimere debet numerum et genus
[025] pecuniæ. Si autem massa rudis, exprimere debet valorem. Si autem formata,
[026] qualitatem et pretium. Item si vestis, colorem et pretium. Si pannis, colorem,
[027] pretium, et numerum ulnarum. Item si animal, tunc genus, pilum et
[028] pretium. Item si de pace et imprisonamento, tunc14 inquirendum quale
[029] fuerit imprisonamentum, utrum carcer vel simplex detentio. Item utrum in
[030] vinculis vel sine. Item utrum in ferro, vel15 ligno vel in16 utroque. Item si
[031] de combustione, qua hora facta fuit et de omnibus circumstantiis. Item si17
[032] de raptu,18 tunc de19 scissione20 vestimentorum et de sanguinis effusione per



Notes

41. sed, OB, MA, CE; et, MB.

42. Om., MG, CM.

43-44. Om., OB, MA, MB, MC.

45. Om., OB, MA, MB.

46. Om., OB, MB, MA (+ possit).

47. debent, MG, CM, OC; om., MB.

1. quod, LA, Y.

2. processerit, V, OC; processit, MA; præcessit, OB, MB.

3. Om., MG, CM.

4. quod, LA, Y.

5. ostendatur, V, OC, LA, Y, MA.

6. fiet, LA, MC.

7-8. sic, V, Y (+); om., OA, LA, OC, MG, CM, OB, MA, MB, CE, MC.

9. istud, LA, MC.

10. Om., LA, Y (+).

11. fuerint, MSS. var.

12-13. Om., OB, MA, MB, CE.

14. Om., OB, MA, MB.

15. Om., LA, Y, MC; vel in, MG, CM, MA.

16. Om., V, CE, LA, OC, Y.

17. Om., OB, MA.

18. raptu virginum, OB, MA, MB.

19-20. de scisione, descisione, de cisione, decisione, MSS. var.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College