Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 392  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] victus fuerit, illi9 de forcia et præcepto per iudicium recedent quieti de
[002] appello,10 quia ubi6 factum nullum forcia nulla, nec præceptum nocere
[003] debet cum iniuria nullum habet13 effectum.11 Et aliis appellantibus respondere
[004] non debet, ut prædictum est, de uno et eodem facto de quo semel se
[005] defenderit versus unum.

Si appellatus victus fuerit de facto, tunc demum procedatur versus alios de forcia et præcepto.


[007] SI autem15 appellatus victus fuerit,16 tunc primo tenentur respondere17 appellati
[008] de forcia et præcepto, nec ulterius erunt18 replegiabiles, quia cum
[009] factum convictum sit, tunc primo præsumi poterit quod subfuit forcia et
[010] præceptum. Et ideo respondeant eodem die, et eodem die vadietur duellum
[011] inter primum appellantem et appellatum de forcia vel19 præcepto, secundum
[012] quod per ordinem positi sunt in appello, ita quod20 ille primo21 de
[013] forcia et postea ille de præcepto, quia forcia quodammodo sub se continet
[014] factum, quod quidem non facit præceptum. Sed quare non possunt alii
[015] appellantes a primo et principali appellante, eo omisso, iungere duellum22
[016] cum appellatis de forcia et præcepto? Et est ut videtur, quia forcia et præceptum
[017] sunt quasi sequela facti principalis, et ita sunt23 coniuncta facto et
[018] connexa24 quod a facto non separantur, quia vulnus, forcia et præceptum
[019] generant unicum factum, nec esset vulnus forte nisi adfuisset forcia, nec
[020] vulnus nec forcia nisi præceptum præcessisset.

Si plures unum appellaverint de morte alicuius de pluribus plagis.


[022] CONTINGIT etiam quandoque quod plures appellant unum de morte alicuius
[023] de pluribus factis et diversis plagis mortalibus: et quo25 casu26 plura sunt
[024] appella et diversa propter pluralitatem factorum: et unde quilibet eorum
[025] poterit de una plaga mortali appellare unum principaliter sine aliis per se,
[026] et alios plures de fortia et præcepto. Poterit etiam alius a primo appellare27
[027] alium de alia plaga mortali et alio facto, et eodem modo sicut primus,
[028] et ita deinceps de diversis plagis, tertius tertium et quartus quartum, et
[029] sic plures deinceps et eodem modo. Et28 de verbis appelli satis dictum est
[030] supra. Sed tamen29 appellatus omnibus appellantibus simul et semel re-
[031] f.139b] spondere non poterit, quamvis omnibus principaliter respondere
[032] teneatur. Oportet igitur quod uni respondeat30 primo et sic deinde aliis per
[033] ordinem successive. Respondeat igitur appellatus31 A. qui primus est in



Notes

9. alii, MG, CM.

10-11. appello illo quia ibi, OB, MB, MA (ubi).

13. habuit, OA; habuerit, MG, CE, CM, OC.

15. Om., CE, MC.

16. Om., OB, MB.

17. respondere illi, OB, MA, MB, CE, MC.

18. Om., MG, CM.

19. et, LA, Y, MC.

20. Om., OB, MA, MB, CE.

21. primus, MG, CM.

22. appellum, MG, CM.

23. Om., LA, Y; item, MC.

24. annexa, V, OC, Y.

25-26. qua causa, MG, CM.

27. appellatore, MG, CM; appellante, MA.

28. Om., MG, CM.

29. Om., OB, MA, MB; cum, MG, CM.

30. respondet, MG, CM.

31. Om., OA, LA, OC, Y (+); (resp. appellantes igitur, MC).


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College