Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 391  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] declinare poterit duellum, sicut infra dicetur de exceptionibus. Sed cum
[002] semel sic80 duellum declinaverit, si ex pænitentia recurrere voluerit ad defensionem
[003] per corpus, non audietur, quia non admittitur in hoc81 casu82
[004] variatio.

Si omnia concurrant quæ iungunt appellum statim vadietur duellum.


[006] CUM autem elegerit defensionem per corpus,83 et omnia concurrant quæ
[007] iungunt appellum, statim vadietur84 duellum. Et quo85 casu86 si a pluribus
[008] appellatus fuerit de uno facto et una plaga et versus unum se defenderit,
[009] recedet quietus versus omnes alios appellantes et etiam de secta regis, quia
[010] per hoc purgat innocentiam suam87 versus omnes, ac si se poneret super
[011] patriam et patria omnino ipsum adquietaverit. Si autem neutrum istorum
[012] facere voluerit, quasi convictus et indefensus remanebit.

Si plures appellaverint unum, sed de diversis factis sicut de diversis plagis.


[014] ITEM cum plures sic appellaverint unum de uno facto et una88 plaga, et
[015] primus appellans post duelli vadiationem antequam percutiatur moriatur,
[016] f.139] vel sine sui culpa inutilis ad pugnandum1 efficiatur, vel si de eo
[017] humanitus contigerit, ille qui superstes fuerit disrationabit, et ad diem duelli
[018] quo ille2 primus venire debuit veniat armatus, et eodem die duellum percutiat.
[019] Et ita fiat de pluribus appellantibus sicut de isto secundo si de aliis
[020] aliquid contingat humanitus. Si autem ille primus appellans sequi noluerit
[021] et defaltam fecerit, vel si præsens se retraxerit, aliud erit.

Si ante duellum percussum omnes appellantes mori contingat.


[023] SI autem ante duellum percussum omnes3 mori contigerit4 vel omnes efficiantur
[024] inutiles ad pugnandum, sic cadet appellum. Sed tamen appellatus
[025] propter hoc non defenditur a felonia licet defendatur de appello. Et ideo
[026] rex sequi poterit pro pace sua si voluerit. Si autem ante duellum percussum
[027] appellatum5 mori6 contigerit, sic cadit appellum, et numquam convincetur
[028] felonia. Si autem appellatus ab uno ex pluribus sic appellantibus victus
[029] fuerit, hoc aliis sufficiet ad victoriam, quia per unum appellantem convinci
[030] poterit unicum factum et una felonia. Cum autem primus appellans
[031] unum sic appellaverit de uno facto, et alium vel plures de forcia et de7 consilio
[032] vel præcepto, statim ante duellum vadiatum appellatus de facto non
[033] est per plegios dimittendus, nisi hoc fuerit de gratia, et tunc per ballium,
[034] scilicet corpus pro corpore, et appellati de forcia sunt replegiabiles donec
[035] ille de facto convincatur vel se8 defenderit. Et percusso duello si appellans



Notes

80. si, OB, MA, MB, CE.

81-82. hac causa, MG, CM.

83. corpus suum, V, OC.

84. audietur, MG, CM.

85-86. qua causa, MG, CM.

87. Om., OB, MA, MB.

88. de una, V, OA.

1. purgandum, MG, CM.

2. ipse, LA, Y; tempore ille, MC; iste, OB.

3-4. omnes appellantes mori contingat, OB, MA, MB.

5-6. Om., MG, CM.

7. Om., OB, MA, MB, MC.

8. Om., MG, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College