Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 390  Next    

Go to Volume:      Page:    




Qualiter debent appellati defendere.


[002] ET B. appellatus de facto scilicet49 venit et defendit omnem feloniam et
[003] pacem domini regis infractam, et quidquid50 est51 contra pacem domini regis
[004] et mortem et omnia quæ versus52 eum53 proponuntur, et totum de verbo in54
[005] verbum secundum quod contra ipsum proponitur. Et tunc habebit electionem
[006] ponendi se supra patriam vel defendendi se per corpus suum, sic
[007] dicendo, et quod inde55 culpabilis non sit, ponit se super patriam de bono
[008] et malo, si patriam elegerit, vel56 paratus57 se58 defendere versus eum per
[009] corpus suum,59 sicut curia domini regis consideraverit.60 Et in quo casu
[010] cum se defenderit per corpus suum, debet61 iustitiarius62 imprimis examinare
[011] ad hoc quod iungatur duellum inter eos, nisi factum fuerit manifestum
[012] et criminale, quale sit factum et quæ63 causa pro qua fit64 appellum. Poterit
[013] enim factum esse ita leve quod non iacebit appellum, ut si levis transgressio
[014] vel si simplex iniuria. Item examinare debet per quæ verba factum sit65
[015] appellum in curia vel in comitatibus. Item qualiter responderit66 ad appellum,
[016] et qualiter se67 defendere voluerit per corpus vel per patriam. Ut si ita
[017] simpliciter dicat quod velit se defendere sicut curia domini regis consideraverit,68
[018] nisi plus dicat non erit defensus, quia non pertinet ad curiam regis69
[019] instruere eum qualiter se defendere debeat. Si autem sic dicat, Paratus
[020] sum defendere vel per corpus70 meum71 vel per72 patriam sicut curia domini
[021] regis consideraverit, videtur per hoc quod auferat sibi electionem, quia non
[022] debet curia regis ipsum artare magis ad unum quam ad aliud, nec ei necessitatem
[023] imponere quomodo se defendere debeat cum habeat electionem. Igitur
[024] ad unum se tenere debet, sed cum patriam elegerit non erit in voluntate
[025] sua quam patriam, sed in73 voluntate iudicis, licet ex certa causa certas
[026] possit recusare personas quamcumque patriam74 elegerit, ut si patriam nativitatis75
[027] et alibi extra patriam suam deliquerit.76 Poterit enim fidelis77 esse
[028] in patria78 nativitatis et alibi infidelis.

Si duellum declinare voluerit per hoc quod transiit ætatem.


[030] ITEM cum per corpus se defendere elegerit per hoc quod transiit79 ætatem,



Notes

49. Om., MG, CM, OC; similiter, V.

50. Om., OB, MB.

51. Om., OB, MA, MB.

54. ad, LA, Y, MC.

52-53. versus ipsum, V, OA; contra ipsum, LA, Y, MC.

55. idem, OB, MA, MB, CE; idem inde, V.

56. Om., MA.

57-58. paratus se, LA, OC; paratus est, V; par. sum, OA, CE, MG, CM, OB, MA, MB; par. sit, Y, MC.

59. meum, OA, CE, MG, CM, OB, MA.

60. considerat, LA, CM; considerati, MC; consideraverit, V, MA; consideravit, OC; consid., MSS. var.

61-62. debent iustitiarii, LA, Y, MC.

63. quæ sit, OB, MA, MB.

64. sit, LA, MG, CM, OB; fuit, OC.

65. sit, V, OB, CE, OA, MG, OC; fuit, LA, Y, MA, MB, MC.

66. responderint, MG, OC.

67. Om., OB, MA, MB, CE.

68. considerat, Y; sic, V, LA; CE, OB, MA, MC; consid., MSS. gen.

69. domini regis, LA, Y, MC.

71. Om., OA, MG, CM, OC.

70-72. Om., OB, MA, MB, CE.

73. ex, MG, CM.

74. Om., OB, MA, MB.

75. necessitatis, MG, CM.

76. delinquerit, OB.

77. Om., OB, MA.

78. patriam, MG, CM, OC.

79. transit, MG, CM, OC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College