Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 389  Next    

Go to Volume:      Page:    




Item possunt plures appellari sicut unus de morte alterius.


[002] ITEM possunt plures appellari a26 pluribus de diversis factis et plagis diversis,
[003] et quo27 casu28 succoria29 unius appellati de una plaga versus unum
[004] appellantium,30 alium appellatum31 de alia plaga versus alium appellantem
[005] non liberabit. Sed nec alii appellati de diversis plagis32 convincuntur si
[006] unus eorum victus fuerit, sed quilibet eorum defendat33 causam suam
[007] propria. Et sunt verba appelli huius34 hæc.

Verba appelli de morte fratris vel alterius. Item et de forcia.


[009] A. APPELLAT B. quod cum ipse et C. frater suus essent in pace dei et regis
[010] etcetera, ut supra, venit35 idem B. cum36 B.37 supradicto appellato38 et cum
[011] aliis nominandis, et nequiter et in felonia etcetera, ut supra, fecit eidem39 C.
[012] unam plagam mortalem tali loco quadam bisacuta, et de qua si mortuus non
[013] esset de prima mortuus esset de plaga illa. Et quod hoc fecit nequiter et in
[014] felonia offert40 etcetera, ut supra. Et ita dici poterit de pluribus appellatis
[015] et appellantibus de diversis plagis, sicut dictum est de prædictis qui præsentes
[016] sunt. Si omnes præsentes sint tam de forcia quam de facto, procedatur
[017] contra omnes per ordinem, dum tamen illi de forcia non respondeant
[018] antequam factum convincatur. Si autem omnes tam de facto quam de forcia
[019] absentes sint, tunc procedatur contra eos per ordinem, ut supra plenius
[020] de requirendis41 reis et fugitivis. Si autem quidam illorum præsentes et
[021] quidam absentes, tunc tamen42 per ordinem procedatur, ita tamen quod43
[022] factum prius convincatur.

Appellum de forcia.


[024] f.138b] ITEM44 A. appellat talem quod cum ipse et C. frater suus essent
[025] in tali loco etcetera ut supra, venit idem talis cum prædicto B. appellato de
[026] facto scilicet et cum aliis nominandis, et tenuit ipsum C. fratrem suum
[027] quamdiu idem B. ipsum interfecit, vel vinxit eum, vel fuit in auxilio vel
[028] consilio qualicumque modo vel præcepto vel mandato quo magis ipse C.45
[029] fuit interfectus. Et quod hoc fuit46 nequiter et in felonia offert47 etcetera.
[030] Et ideo48 dicit nequiter, quia multotiens illi qui nequiter interficiuntur vel
[031] occiduntur, tenti sunt ab amicis bono animo et non per malitiam. Et ideo
[032] tutum est et honestum de animo et voluntate diligenter inquirere.



Notes

26. de, MG, CM.

29. succoria, LA, CE, MB, MC; successoria, OB, MA; suitoria, OA, MG, CM; fuitoria, OC; victoria, V; (* s)u(+ i)ctoria, Y.

27-28. qua causa, MG, CM.

30. appellatum, LA, Y, MC (a-tium).

31. appellant, OB, MB, MC.

32. Om., OA, CE.

33. defendet, V, Y.

34. Om., OC; huiusmodi, V, MA, CM.

35. unde, OB, MA, MB, CE.

37. Om., MG, CM.

38. appellanto, OB; appello, MA.

36-37. cum C., V; cum B., OA, LA, CE, Y, OB, MB, MC; om., OC, MA.

39. idem, OB, MB.

40. offert se, V, MG, CM, OC.

41. perquirendis, LA, MC.

42. Om., V, OC.

43. Om., MG, CM.

44. item idem, OB, MA, MB; idem, V, OA, MG, CM, OC.

45. Om., OB, MA, MB, CE.

46. fecit, OB, MA, MB, CE.

47. offert se, V, OB, MA, MB.

48. Om., OB, MA, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College