Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 38  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] lana per quæ supradicti, et non in villenagio, nec sunt servi nec fuerunt in
[002] conquestu ut primi, sed per quandam conventionem quam cum dominis
[003] fecerunt, et ita quod quidam eorum cartas habent et quidam non, et qui,
[004] si30 a talibus tenementis eiecti fuerint, seisinam recuperabunt, secundum31
[005] quosdam,32 per assisam novæ disseisinæ. Et cum assisam novæ disseisinæ
[006] habuerint, habebunt heredes assisam mortis antecessoris.

Sunt etiam liberi in manerio domini regis.


[008] SUNT etiam alia genera hominum in maneriis et33 dominicis domini regis,
[009] qui sicut34 alibi35 tenent libere et in libero socagio et36 per servitium militare
[010] ex novo feoffamento et post conquestum.

Sub potestate dominorum sunt liberi homines.


[012] ITEM sub potestate dominorum sunt liberi homines possessi ut servi, et qui
[013] aliquando in libertatem proclamant, et qui dici poterunt statuservi cum
[014] sint liberi, eadem ratione qua servi dici poterunt statuliberi cum sint fugitivi
[015] et extra potestatem dominorum: de quibus plenius dicetur infra.



Notes

30. Om., OA, OB, MA, MB, CE, Y, OC.

31-32. et, MG, CM; om., LA, MC.

33. Om., OB, MB, HA; in, CE.

34. sunt, CM, MG (sint), HA.

35. alii, OB, MA, MB, CE, Y.

36. Om., OB, MB, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College