Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 388  Next    

Go to Volume:      Page:    




De quibus loqui debeat appellans in appello suo.


[002] f.138] IN omni vero causa criminali quæ sub se continet feloniam in
[003] appello fieri debet mentio de anno, de loco, de die, et hora. Loqui oportet
[004] et1 de visu et de2 auditu. Item quod appellans constans sit in3 dicto suo et
[005] in omnibus circumstantiis, secundum quod inferius dicetur de exceptionibus.
[006] Verba autem appelli sunt hæc de4 morte hominis.5

A. appellat B. per talia verba de morte fratris sui, et si ipse defecerit, tunc per talem, et ita quod sint plures de uno et eodem facto.


[008] A. APPELLAT B. de morte C. fratris sui, quod sicut ipse A. et C. frater6
[009] suus7 essent in pace dei et regis8 apud talem locum, faciendo quid9 tale vel
[010] transiendo10 a tali loco usque ad talem locum, tali die, tali anno, tali hora
[011] venit idem B. cum talibus nominandis et nequiter et in felonia, in assultu
[012] præmeditato et contra pacem domini regis ei datam, fecit idem B. prædicto
[013] fratri suo11 C. unam plagam mortalem in capite quodam12 gladio, vel
[014] aliquo alio genere armorum molutorum,13 dum tamen non de baculo neque
[015] lapide vel alio instrumento, secundum quosdam, quod dici non possit armum
[016] emolutum,14 ita quod obiit infra triduum de plaga illa. Et quod hoc
[017] fecit nequiter et in felonia et contra pacem domini regis, offert15 disrationare
[018] versus eum per corpus suum, sicut ille qui præsens fuit16 et hoc vidit,
[019] et17 sicut curia domini regis consideraverit.18 Et si de eo male contigerit,
[020] per corpus talis fratris19 vel alterius parentis C. qui similiter hoc offert disrationare
[021] per corpus suum, sicut curia consideraverit,20 et sic ulterius de
[022] pluribus aliis si de tali male contigerit. Et qui omnes loquantur de visus sui
[023] testimonio, quia plures possunt unum appellare de uno et eodem facto et
[024] eodem vulnere. Et si appellatus versus unum ex pluribus se defenderit vel21
[025] per iudicium quietus recesserit, versus omnes alios22 liberabitur et quietus
[026] recedet. Sed si unus appellantium moriatur vel defaltam fecerit, nihilominus
[027] tamen integra erunt appella aliorum. Item si de primo appellante
[028] quocumque modo vel quibusdam illorum male contigerit, illi qui superstites
[029] fuerint ad disrationem faciendam admittuntur. Possunt etiam23 plures appellari24
[030] per eosdem de forcia, secundum quod inferius dicetur.25



Notes

1. etiam, V, OC; om., MG, CM.

2. Om., OB, MA, MB, MG, OC.

3. Om., MG, OC; de, CM.

4-5. Om., V, OC.

6-7. Om., OB, MA, MB, CE.

8. domini regis, V, OB.

9. quoddam, V, CM; quidam, OC; quid., OA, MG.

10. transeundo, OB, Y, MC, LA.

11. meo, MA.

12. cum quodam, MG, CM.

13. mulutorum, MSS. gen.; multorum, CE, MG; munitorum, CM.

14. molutum, V; emolitum, MA.

15. offert se, V, LA, MG, CM, OC.

16. fuerit, MG, CM.

17. Om., OB, MA, MB, CE.

18. considerat, V; consideravit, Y; consideraverit, MA; consid., OB, MB, OA, LA, CE, OC, MC, MG, CM.

19. fratris sui, V, OC, MG, CM.

20. considerat, V, Y; consideravit, MG; consid., MSS. gen.

21. et, LA, Y.

22. alterius, MG, CM.

23. autem, MG, CM, OC; etiam et, Y, MC; om., OB, MA, MB.

24. Om., LA, Y, MC.

25. dicetur appellari, LA, Y, MC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College