Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 386  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] sit de crimine ei12 imposito vel non, vel defendendi13 se per corpus suum.
[002] Si autem patriam14 elegerit ad defensionem per corpus suum ex pænitentia
[003] reverti non poterit, sed per patriam negotium terminabitur, nec e contrario.
[004] Si autem per corpus suum intret15 in defensionem nihil excipiendo,
[005] statim vadietur16 inter eos duellum, si omnia rite concurrant et principalia
[006] maxime appellum facientia17 et quæ18 iungunt duellum. Et si forte appellatus19
[007] hoc omiserit iustitiarius20 ex officio suo debet21 omnia examinare.

Quod in duello iungendo iustitiarius debet omnia diligenter examinare.


[009] IMPRIMIS factum et causam appelli, et si factum et causa sufficiant,22 tunc23
[010] imprimis examinare debet sectam si bene facta fuerit, et quod nulla sit
[011] variatio, ut si appellans unum dixerit in comitatu et coram coronatoribus et
[012] aliud modo24 dicat coram iustitiariis. Non enim admittitur hic25 variatio,26
[013] secundum quod inferius dicetur plenius. Si autem omnia bene concurrant
[014] quæ iungant27 duellum, tunc det appellatus vadium defendendi et appellator
[015] vadium disrationandi.

V adiatio duelli, et si appellatus victus fuerit vel appellans.


[017] ET si appellatus victus fuerit, capitalem subibit28 sententiam cum exheredatione
[018] et omnium bonorum suorum29 amissione, et sicut esse debet in quolibet
[019] genere feloniæ. Si autem appellans30 victus fuerit, gaolæ committatur31 tamquam
[020] calumniator puniendus, sed nec vitam amittit neque membra, licet
[021] secundum leges ad talionem teneretur si in probatione deficeret, et appellatus
[022] quietus recederet de appello illo,32 nisi forte iustitiarii pro aliqua alia
[023] suspicione vel recto33 duxerint ulterius retinendum. Quod aliquando faciunt
[024] ex causa, sicut contigit aliquando de Roberto Brodegha34 in comitatu Berkeriæ
[025] coram M. de Pateshilla. Et hæc vera sunt quod appellatus per corpus
[026] suum se defendere poterit cum appellatus fuerit, nisi aliqua violenta
[027] præsumptio faciat contra ipsum.

In casu non est necesse probare per corpus neque per patriam, ubi præsumptio violenta facit contra appellatum.


[029] QUÆ probationem non admittat35 in contrarium per quam dedicere36 vel defendere
[030] possit37 mortem et feloniam, sicut esse potest cum quis captus fuerit
[031] super mortuum cum cultello cruentato, mortem dedicere non poterit. Et
[032] f.137b] hæc est constitutio antiqua, in quo casu non est opus alia proba-



Notes

12. sibi, LA, Y, MC.

13. defendere, OB, MA.

14. per patriam, OB, MA, MB.

15. intrat, MG, CM, OC.

16. videtur, MG, CM.

17. facienda, MG, CM, OC.

18. Om., MG, CM.

19. appellans, MG, CM.

20-21. iustitiarii . . . debent, V, LA, Y, MA, MC.

22. sufficiunt, MG, CM.

23. Om., OB, MA, MB, CE.

24. non, OB, MB, MA (illud).

25. hæc, LA, Y, MC.

26. narratio, MG, CM.

27. iungunt, V, OA, MG, CM, OC, MB.

28. subiciet, LA, Y, MC; subiit, OC.

29. Om., MA, MB, OB.

30. appellator, LA, Y.

31. deputatur, OB, MA, MB, CE.

32. suo, OA, CE.

33. recta, CM; rectam, OC; recta causa, MG.

34. Brodelegha, Brodinga, Brodingha, Brodengha, Brodeke, MSS.

35. admittit, V, OB, MA.

36. deducere, MG, OC.

37. posset, MG, CM, OC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College