Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 385  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] imposito se defenderit vel convictus fuerit, quia ante convictionem nihil
[002] forisfacit, et si quis contra hoc fecerit fiat vicecomiti49 tale breve.

Quod de bonis suis sustententur.


[004] REX vicecomiti salutem. Scias quod provisum est in curia nostra coram
[005] nobis quod nullus homo captus pro morte hominis vel pro alia felonia pro
[006] qua debet imprisonari disseisietur de terris, tenementis, vel catallis suis
[007] quousque convictus fuerit de felonia de qua rettatus est. Sed quam cito captus
[008] fuerit, per visum custodum50 placitorum coronæ nostræ et per visum
[009] tuum et ballivi51 tui52 et legalium hominum appretientur catalla ipsius capti,
[010] et imbrevientur, et salvo custodiantur per ballivos ipsius qui capitur, et53
[011] qui bonam inveniant securitatem de54 respondendo55 coram iustitiariis nos-
[012] f.137] tris cum ab eis exigantur, salvo tamen eidem capto et familiæ suæ
[013] necessariæ, quamdiu fuerit in prisona rationabili estoverio suo. Ut si idem
[014] captus fuerit coram iustitiariis convictus de felonia unde rettatus est,1 tunc
[015] totum residuum catallorum illorum2 ultra estoverium illud remaneat nobis,
[016] secundum regni nostri consuetudinem, cum termino nostro de terra illa per
[017] unum annum et unum3 diem. Et si coram præfatis iustitiariis nostris se
[018] defendere possit et purgare de felonia sibi imposita, tunc catalla sua sibi
[019] quiete remaneant. Et ideo tibi præcipimus quod de cetero ita fieri facias in
[020] comitatu tuo et observari. Et firmiter tibi prohibemus ne de cetero prædicta4
[021] occasione manum apponas in terris et catallis alicuius qui captus
[022] fuerit prædicto modo. Ne amplius inde clamorem audiamus. Teste etcetera.
[023] De illis5 autem qui6 in fuga sunt aliter erit, ut supra dictum est.

Qualiter captus produci debeat coram iustitiariis.


[025] CUM7 autem taliter captus coram iustitiariis producendus fuerit, produci
[026] non debet ligatis manibus quamvis aliquando compeditus propter periculum
[027] evasionis, et hoc ideo ne videatur coactus ad aliquam purgationem suscipiendam.
[028] Cum autem productus fuerit et de8 crimine ei imposito accusatus,
[029] si crimen statim confiteatur satis planum erit iudicium.

Si sit aliquis eum appellet.


[031] SI autem negaverit et crimen defenderit præcise, et sit aliquis qui eum
[032] appellet per verba legitima appellum facientia, tunc autem9 defendit præcise
[033] omnia quæ ei imponuntur, et10 sicut ei imponuntur,11 et nihil excipit
[034] contra appellantem.

Habet potestatem eligendi quod ponat se super patriam, vel se defendat per corpus suum.


[036] HABEBIT electionem utrum se velit ponere super patriam, utrum culpabilis



Notes

49. Om., MA.

50. custoditi, OB, MA, MB.

51-52. ballivorum tuorum, V, MG, CM, OC.

53. Om., OB, MA, MB, MC.

54-55. ad respondendum, MG, CM, OC.

1. Om., OB, MA, MB.

2. suorum, LA, Y, OB, MC.

3. Om., MG, CM.

4. dicta, LA, Y, MC (corr. præd).

5-6. his qui, LA, MC, Y (+ autem).

7. qui, MG, CM.

8. Om., MG, CM.

9. aut, OA, LA, Y, MC; ante, OB, CM.

10-11. Om., V, OB, MA, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College