Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 382  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] mittitur variatio. Item si producti parentes non sunt29 parentes mortui sed
[002] extranei, vel si producti sint30 parentes ex parte patris ubi quidam illorum31
[003] produci deberent ex parte matris, et e converso.32 Item ubi omnes produci
[004] deberent ex una parte, producti sunt ex parte utriusque. Item ubi plures
[005] produci deberent, producti sunt pauciores, et e contrario. Et ideo non valet
[006] si ibi fuerit variatio vel defectus. Et quoniam in diversis comitatibus diversimode
[007] præsentatur,33 inquirendum erit in quolibet itinere ab initio quæ sit
[008] consuetudo præsentandi Englescheriam.

Si malefactores fugiant ad ecclesiam, qualiter debeant regnum abiurare si cognoscant latrocinium et feloniam.


[010] SUNT etiam quidam qui cum capi deberent fugiunt ad ecclesiam vel ad
[011] alium locum religiosum vel privilegiatum, et se tenent in ecclesia: et quo
[012] casu nihil medium, nisi quod veniant ad pacem domini regis ad standum
[013] recto si quis versus eos loqui voluerit, vel quod34 cognoscant maleficium
[014] propter quod se tenent in ecclesia, et sic habebit35 electionem. Et quo casu
[015] si recognito maleficio elegerit regnum36 abiurare, eligere debet portum aliquem
[016] per quem37 transire possit ad terram aliam extra regnum Angliæ,
[017] quia non tenetur abiurare terram et potestatem regis præcise sed tantum
[018] regnum Angliæ. Et computari debent ei rationabiles dietæ usque ad portum
[019] f.136] illum, et debet ei interdici ne exeat regiam viam, nec moram faciat
[020] alicubi per duas noctes, nec alicubi divertat,1 nec multum declinet a via nisi
[021] hoc fuerit ex magna2 necessitate vel hospitandi causa. Sed semper tendat
[022] recta via ad portum ita quod ibi sit ad diem sibi3 datum, et quod transfretabit
[023] quam cito navem habuerit et ventum, nisi tempestate fuerit impeditus.
[024] Si autem contra fecerit4 erit in periculo. Forma autem sacramenti hæc est.

De sacramento qualiter debent regnum abiurare.


[026] HOC auditis iustitiarii vel O vos coronatores quod exibo5 a regno Angliæ,
[027] et illuc iterum non revertar nisi de licentia domini regis vel heredum suorum,
[028] sic me deus adiuvet6 etcetera. Et in sacramento faciendo nulla fiat
[029] mentio de aliquo impedimento. Sed quid dicetur si nullum eligere voluerit
[030] portum? Quia sine portu et mari7 exire8 poterit usque in9 aliud regnum,
[031] tunc10 non incompetenter11 dici poterit ubi dictum est quod elegit portum,



Notes

29. sint, V, LA, OC; essent, MG; (sunt non sunt, CM).

30. sunt, V, Y.

31. eorum, LA, Y, MG, MC.

32. contrario, LA, Y, CE, MA, MC.

33. præsentantur, V, CM.

34. Om., OB, MA, MB.

35. habebunt, MA, CE, LA, CM, Y, MC.

36-37. regnum abiuret et eligere debet portum per quem, OB, MB, CE, MA (abiurare).

1. se divertat, V, OB, MA, MB, MC, CE, Y (+).

2. maxima, MA, Y.

3. Om., OB, MA, MB.

4. fecit, LA, Y; hoc fecerit, OB, MA, MB, MC (+ hoc).

5. exio, MG, CM, OC.

6. Om., OA, OB, LA, Y, OC, CM, MA, CE, MC.

7. mare, OA, OC, Y.

8. exire non, MG, CM, MC (+ non).

9. Om., MG, CM; ad, CE, MC.

10. et tunc, V; om., OB, MA, MB.

11. competenter, OB, MA, MB, CE, MC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College