Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 381  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] retur, murdrum erit nisi secundum consuetudinem regni16 et assisam Englescheria
[002] præsentetur et debito modo, quia non refert utrum non sit omnino
[003] præsentata vel minus rite. Et ideo qualiter præsentari debeat videndum.17

Qualiter debeat murdrum præsentari secundum consuetudinem diversorum comitatuum. In quibus vero comitatibus præsentatur sic.


[005] ET sciendum quod statim18 in ipsa inquisitione et coram coronatoribus, sed
[006] diversimode secundum diversas consuetudines comitatuum. In quibusdam
[007] vero comitatibus præsentatur19 Englescheria, sive mortuus fuerit masculus
[008] vel20 femina, per duos masculos ex parte patris et per21 duas feminas ex
[009] parte matris de propinquioribus parentibus interfecti, qui olim dicebantur
[010] tolang22 and tobrod.23 In quibusdam vero comitatibus præsentatur per
[011] f.135b] unum masculum ex parte partris et per unam feminam ex parte
[012] matris. Item in quibusdam comitatibus secundum quosdam, si masculus
[013] inveniatur interfectus, præsentatur Englescheria per unum masculum ex
[014] parte patris et per unum masculum ex parte matris. <Vel ex parte patris
[015] tantum vel ex parte matris tantum.> Et si femina modo prædicto per duas
[016] feminas. Quorum24 quidem nomina irrotulari debent in rotulis coronatorum
[017] coram iustitiariis in itinere suo præsentanda, et ubi mutari non possunt personæ
[018] nec nomina nec variari, quod si contra factum fuerit nulla erit Englescheria
[019] cum sit minus rite facta. Et ideo dabitur murdrum. Et ideo sic præsentatur
[020] ut sciri possit utrum interfectus Anglicus fuerit vel Francigena.

Pro Anglico vero et de quo constare possit quod Anglicus sit, non præsentatur Englescheria.


[022] PRO Anglico vero et25 de quo constare possit quod Anglicus sit, non dabitur
[023] murdrum. Si autem Englescheria nulla sit vel minus rite facta, licet
[024] interfectus Anglicus fuerit, pro Francigena reputabitur.

Si autem dubium fuerit utrum Anglicus et utrum parentes producti eius sint vel non.


[026] SI autem dubium fuerit utrum26 producti parentes fuerint vel non, hoc per
[027] patriam declarabitur. Si autem plures27 inveniantur occisi de28 singulis per
[028] se oportet Englescheria præsentare, ut sciatur quando Englescheria rite
[029] præsentatur et quando non. Notandum quod si coram coronatoribus per
[030] quatuor et coram iustitiariis per duos, vel coronatoribus per duos et coram
[031] iustitiariis per unum, vel e contrario, nulla erit Englescheria. Item si nominibus
[032] eorum qui producti sunt vel eorum personis variatum sit vel erratum
[033] coram iustitiariis, non valebit præsentatio eo quod in hoc casu non ad-



Notes

16. regni nostri, OB, MA, MB.

17. videndum est, V, OB (+); vid. erit, OC.

18. Om., OB, MA, MB.

19. præsentetur, LA, Y.

20. sive, V, CE, MA.

21. Om., MG, CM, OC, OB.

22-23. Tolang ant (an) Tobrod, MSS. var.

24. quarum, CE.

25. Om., MG, CM, OC.

26. utrum Anglicus fuerit vel non et utrum, V.

27-28. plures sint interfecti de, OB, MA, MB, CE.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College