[001] quod elegit transitum per talem villam via quæ ducit versus Scotiam, vel [002] Hiberniam, vel alibi. Sed12 quod13 cognoscere debeat maleficium non est [003] semper necesse, quia subicere poterit. Si ad ecclesiam confugerit postquam [004] fuerit per patriam condemnatus, sive ante iudicium sive post, vel si fugerit [005] ad ecclesiam cum captus fuerit seisitus, et in nullo istorum casuum cum ad [006] ecclesiam confugerit morari poterit in ecclesia per quadraginta dies, sicut [007] quidam dicunt, sed statim in adventu iustitiariorum vel coronatorum exire [008] debet14 et facere legem terræ. Spatium vero15 quadraginta dierum olim dari [009] solet damnatis per assisam de Clarendona, qui cum exire deberent16 regnum [010] possent17 per quadraginta dies moram facere et quærere subsidia amicorum.
Quod non debet morari in ecclesia per quadraginta dies, et si velit quid tunc agendum sit.
[012] CONSTITUTIO quidem talis fuit quod quamvis aliquis se purgaret iudicio [013] æquæ vel ignis, hic nihilominus regnum abiuraret, et habuit18 spatium illud [014] occasione prædicta, quod quidem non est aliis concedendum. Sed quid si [015] ille qui ad ecclesiam confugerit exire noluerit ab ecclesia, numquid19 poterit [016] per vim extrahi per manum laicalem? Non, ut videtur, quia hoc esset horribile [017] et nefandum. Videtur ergo quod ordinarius loci sicut archidiaconus vel [018] officialis suus,20 decanus vel persona, hoc facere possent et deberent, scilicet [019] compellere eum21 exire, quia gladius debet iuvare gladium et iuris executio [020] non habet iniuriam. Et cum talis exire noluerit nisi compulsus, præsumitur [021] vehementer contra ipsum quod malus sit, <cum sit latro publicus [022] maxime>, et defendere eum in ecclesia nihil aliud erit quam facere contra [023] pacem et contra ipsum22 regem qui pacem tueri debet ad securitatem [024] omnium. Et si talis exire compelli non possit, saltem cum in ecclesia fuerit [025] per unam noctem ad plus, sic poterit se tenere in23 ecclesia24 per quadraginta [026] dies et per annum et biennium, si hoc fuerit in voluntate malefactoris. [027] Quid igitur fiet cum ordinarii timeant irregularitatem et laici excommunicationem? [028] Nihil aliud ergo video nisi quod tali25 denegentur26 cibaria, ut [029] gratis exeat et petat quod contemptibiliter recusavit, et qui tali27 super hoc [030] cibaria ministraverit28 tamquam inimicus regis et præsumptor contra pacem [031] censeatur. Et sic fiat29 de illis qui debent regnum abiurare et in exilium [032] mitti.
De divisione exiliorum.
[034] EST enim exilium triplex ad minus, aut certorum locorum interdictio, sicut [035] provinciæ alicuius, civitatis, burgi vel villæ, imperpetuum vel ad tempus,