Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 380  Next    

Go to Volume:      Page:    




Qualiter patria excusatur a murdro.


[002] EXCUSATUR quandoque patria a præstatione quæ datur pro murdro, sicut
[003] videri poterit in multis casibus sequentibus.1 Imprimis excusatur2 patria a
[004] præstatione murdri si interfector cognitus fuerit, sive captus fuerit sive
[005] non, quia ibi convinci poterit felonia vel per sectam vel per inquisitionem
[006] patriæ, et sic quod utlagatus sit.

Si interfector captus fuerit nullum erit murdrum.


[008] ITEM si interfector captus fuerit et iudicium sustinuerit, nullum erit murdrum,
[009] quia convincitur felonia. Item nullum erit murdrum cum quis vulneratus
[010] fuerit usque ad mortem et vixerit postea per aliquod tempus, quia
[011] tunc potest ipse malefactores detegere, et manifestare vel cognoscere pro se
[012] utrum ipse sit Anglicus vel Francigena, et sic nullum erit murdrum. Item
[013] licet loqui non possit nec3 detegere malefactores, si quis pro morte sua ad
[014] ecclesiam confugerit et mortem cognoverit, nullum erit murdrum.

Si mortui fuerint per infortunium.


[016] ITEM de his qui mortui sunt per infortunium nullum erit murdrum, licet in
[017] quibusdam partibus de4 consuetudine5 aliter observetur, ut si homo mortuus,6
[018] submersus, vel oppressus et huiusmodi sine culpa alicuius inveniatur,
[019] nullum erit murdrum. <Nec deodanda sunt navis nec batellus nec alia
[020] catalla de his qui submersi sunt in mari, nec7 in salsa, nec wreccum8 erit,
[021] cum sit qui catalla advocet et hoc docere9 possit.10>

Item si in mari vel eius ripa.


[023] ITEM si in mari vel11 in eius ripa, in12 flumine publico vel in ripa eius, et
[024] maxime quatenus salsa attigerit, mortuus inveniatur, nullum erit murdrum
[025] nisi forte in terra occisus in mare vel in flumen mortuus proiciatur, vel
[026] vivus nequiter sit præcipitatus, quod13 quidem dici posset14 de omni loco
[027] publico, qui in nullius bonis esse dicitur nisi tantum in bonis ipsius regis.
[028] Si autem locus fuerit alicuius universitatis, aliud erit. Nequiter dico, ut si
[029] de submersis et oppressis et huiusmodi nuntietur, statim accedant ad mortuum
[030] coronatores antequam corpora sepeliantur et mortuum videant: et
[031] nihilominus diligenter15 inquirant per decennas et villatas accepto sacramento
[032] si ibi sit felonia vel infortunium, et secundum hoc faciat suum officium.
[033] Et ideo si huiusmodi corpora sepulta fuerint sine visu coronatorum
[034] villata erit in misericordia.

Si mortuus ignoretur licet Anglicus, murdrum erit.


[036] ITEM in omni casu si occisus notus fuerit et Anglicus, licet interfector igno-



Notes

1. subsequentibus, V, CM, OC.

2. accusatur, MG, OC.

3. et, OB, MA, MB.

6. mortuus vel, MG, CM.

4-5. Om., MG, CM.

7-8. nec in wreccum nec in salsa, MG, CM, OC.

9-10. dici posset, MG; dre. posset, CM, OC.

11-12. vel eius ripa in, OA; vel ripa vel in, OB, MB (vel eius in); vel eius ripa vel eius in, MA; vel in ripa vel in eius, CE, MC.

14. possit, MA, MC.

13-14. quod dici possit, LA, Y.

15. Om., OB, MA, MB, CE.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College