Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 379  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] doque perpetratur. Nunc autem dicendum34 de homicidio quod nullo præsente,
[002] nullo sciente, nullo audiente, nullo vidente clam perpetratur, quod
[003] dicitur murdrum. Under imprimis videndum quid sit murdrum, quæ causa
[004] inventionis, et qualiter quis a murdro excusetur. Murdrum vero est occulta35
[005] extraneorum et notorum hominum occisio a manu hominum nequiter36 perpetrata,
[006] et quæ nullo sciente vel vidente facta37 est præter solum interfectorem
[007] et suos coadiutores et fautores, et ita quod non statim assequatur
[008] clamor popularis. Occulta dicitur quia occisor ignoratur, nec scitur quis ille
[009] fuerit qui occidit. Item extraneorum et notorum hominum, ut comprehendatis
[010] tam masculum quam feminam, et sic excludatis animalia bruta quæ
[011] ratione carent. Extraneorum dico quia sive interfector cognitus fuerit vel
[012] incognitus,38 dicitur Francigena nisi Englescheria, id est quod Anglicus
[013] sit,39 probetur per parentes et coram iustitiariis præsentetur.

Quæ causa inventionis murdrorum.


[015] CAUSA vero inventionis murdrorum talis fuit: quod in diebus Knuti40 regis
[016] Danaorum qui post Angliam adquisitam et pacificatam rogatu baronum
[017] Anglorum remisit ad Daciam exercitum suum, et ipsi barones Angliæ
[018] erga ipsum regem Knutum fideiussores extiterunt, quod quotquot rex in
[019] Anglia secum retineret firmam pacem per omnia haberent, ita quod si quis
[020] Anglorum aliquem41 hominum42 quos rex44 secum adduxit interficeret, si se
[021] super hoc defendere non posset iudicio dei, scilicet aqua vel ferro, fieret de
[022] eo iustitia. Si autem aufugeret et capi non posset, solverentur pro eo sex
[023] et sexaginta marcæ, et colligebantur in villa ubi quis esset interfectus, et
[024] ideo quia interfectorem non habuerunt: et si in tali villa pro45 paupertate46
[025] colligi non possent, colligerentur in hundredo in thesauro regis deponendæ.

Quid dicitur murdrum.


[027] ET47 dicitur murdrum extraneorum occisio et notorum, quia sive notus sit
[028] vel extraneus, ille qui interfectus est semper reputabitur Francigena nisi Englescheria
[029] rite fuerit coram iustitiariis præsentata, per quod48 fieri49 possit50
[030] f.135] quod Anglicus extiterit. Et qualiter Englescheria præsentari debeat
[031] infra dicetur plenius suo loco. Item a manu hominum dicitur ad differentiam
[032] eorum qui a bestiis et animalibus quæ ratione carent occiduntur vel
[033] devorantur, et qui non possunt dici murdriti in felonia, quia animalia quæ
[034] ratione carent non possunt dici fecisse iniuriam neque feloniam. Vel hoc
[035] dici poterit ad differentiam eorum qui mortui sunt per infortunium, sicut
[036] de submersis et oppressis et huiusmodi per infortunium ubi nulla subest
[037] felonia, secundum quod inferius dicetur.



Notes

34. Om., OB, MA, MB; dicendum est, OC, MG, CM.

35. Om., OB, MA, MB, CE.

36. Om., OB, MA, MB.

37. factum, OC, MG, CM.

38. ignotus, OB, MA, CM, MB, V.

39. sic, MSS. var.

40. cuncti, OB, MA, MB, MC.

41. a manu, MG, CM.

44. Om., OB, MA, MB.

42-44. hominem quem, CE; hominum quem, MC.

45-46. Om., MA.

47. et quid, OB, MA, MB.

50. posset, MB, OB.

48-49. hoc quod sciri, V; quod sciri, Y.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College