Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 37  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] dominica potestas. Et dicuntur servi esse in statu libero donec dominus
[002] versus eos sibi perquisierit8 per legem terræ, nec9 habebit potestatem aliquam
[003] in eis vel liberis suis, terris vel aliis bonis10 ipsorum,11 donec corpus
[004] quod principale est disrationaverit, secundum quod inferius dicetur. Cum
[005] autem dominus per negligentiam vel impotentiam sui12 seisinam de fugitivo
[006] suo amiserit, si resumptis viribus contra privilegium fugitivum reduxerit,
[007] vel cum fugitivus redierit ipsum retinuerit, pœnam debitam non evadet,
[008] cum hoc sit contra pacem. <Infra13 plus de hac materia16 de placito de
[009] nativis et fugitivis, qualiter15 revocantur in servitutem qui sunt extra
[010] potestatem dominorum et in fuga.18> <Sed17 si extra villenagium inventus
[011] fuerit, cum dominus negligens fuerit in prosecutione, capi non poterit
[012] nec retineri non magis quam liber homo, et si fuerit, inde habebit querelam
[013] de imprisonamento.>

De dominico domini regis et de condicione personarum tenentium de dominico: non dico de manerio.


[015] IN dominico domini regis plura sunt genera hominum.19 Sunt enim ibi20
[016] servi sive nativi, ante conquestum, in conquestum et post. Et tenent villenagia
[017] et per villana servitia et incerta, qui usque in hodiernum diem villanas
[018] faciunt consuetudines et incertas, et quidquid eis præceptum fuerit,
[019] dum tamen licitum et honestum.21 Fuerunt22 etiam in conquestu liberi
[020] homines qui libere tenuerunt tenementa sua per libera servitia, vel23 liberas
[021] consuetudines, et cum per potentiores eiecti essent, postmodum reversi receperunt
[022] eadem tenementa sua24 tenenda in villenagio, faciendo inde opera
[023] servilia, sed certa et nominata. Qui25 quidem dicuntur glebæ ascripticii, et
[024] nihilominus liberi, quia licet faciant opera servilia, tamen non faciunt ea
[025] ratione personarum sed ratione tenementorum. Et ideo assisam novæ disseisinæ
[026] non habebunt, quia tenementum est villenagium, quamvis privilegiatum,
[027] sed nec assisam mortis antecessoris, sed tantum parvum breve
[028] de recto secundum consuetudinem manerii. Et ideo dicuntur glebæ ascripticii,
[029] quia tali gaudent privilegio quod a gleba amoveri non poterunt, quamdiu
[030] solvere possunt26 debitas pensiones, ad quoscumque pervenerit dominicum
[031] domini regis. <Nec compelli poterunt ad tale tenementum tenendum
[032] nisi velint.> Est et27 aliud genus hominum in manerio domini regis, et
[033] f.7b] tenent28 de dominico et29 per easdem consuetudines et servitia vil-



Notes

8. perquisiverit, MA, MB, Y.

9. non, OB, MA, MB.

10-11. suis bonis, OB, MB.

12. suam, MB, OC, CM; sui suam, MA.

13-16. Om., OB, MA, MB, CE, Y, HA; rubrica, OA, LA, MC, MG.

13-14. invenies plus de hac materia infra, OC, MG, CM.

15-16. Om., OC, MG, CM.

17-18. Om., OB, MB, CE, Y.

19. homini, MA, MB.

20. Om., MA, MB.

21. honestum fuerit, MG, CM.

22. fuerit, OB, MA, HA.

23. vel per, V; et, OB, MA, MB, Y, HA.

24. Om., MB, CM.

25. quæ, MA, MG, CM.

26. poterunt, OB, CM, HA; poterint, MB.

27. etiam, MA, OC.

28. sunt, MG, CM.

29. Om., MA, HA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College