Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 378  Next    

Go to Volume:      Page:    

HLSL Home  | Bracton Home  |  English & Latin  |  English  |  Latin  | Table of Contents  | Search




[001] priam adquisitam et adquirendam, secundum quod fuit in statu die quo
[002] felonia fuit perpetrata, in dominico et in15 servitio, ad terminum vitæ vel
[003] annorum. Item idem dici poterit de fratre postnato et suis heredibus de
[004] omnibus quæ ei possent16 accidere. Ex hoc igitur17 sequitur ut18 videtur,19
[005] quod antecessor cuius heres feloniam fecerit de qua convictus fuerit, post
[006] feloniam heredis dare non poterit nec alienare non magis quam ipse felo,
[007] cum non sit20 heres qui possit donationem et factum suum warantizare, nisi
[008] hoc habeat speciale in carta feoffamenti sui quod dare possit et assignare21
[009] si heredes defecerint, vel sit ita quod donationem warantizare non possint22
[010] prædicta ratione.

Cum utlagatus captus fuerit, non alicui licitum est eum interficere nisi in ipsa captione se defendat.


[012] CUM vero utlagatus captus fuerit non erit licitum alicui eum interficere nisi
[013] in ipsa captione si se velit defendere, quia post captionem vita et mors erit
[014] in manu regis.23 Poterit quidem rex cum captus fuerit, licet rite sit utlagatus
[015] et ex causa, ex24 plenitudine potestatis suæ dare ei vitam et membra et25
[016] ut regnum abiuret.

Aliquando poterit rex de sua gratia vitam concedere restitutis.


[018] TENETUR etiam aliquando de gratia concedere ei vitam, ut si per infortu-
[019] f.134b] nium vel se defendendo hominem interfecerit. Tenetur etiam si
[020] nulla subfuit causa utlagariæ, ut si ille qui interfici debuit vivus et sanus
[021] producatur. Item si minus sufficiens fuit causa, quia forte factum pro quo
[022] fuit26 utlagatus non fuit felonia sed transgressio. Item quia utlagaria non
[023] fuit rite promulgata, vel loco non debito ut supra, et secundum27 quod sic28
[024] vel sic poterit abiurare regnum vel in regno remanere secundum gratiam
[025] regis. Item si clericus ordinatus, ubi29 non nisi30 degradatio si se purgare
[026] non possit. Clericus dico sive maior sive minor, etiam episcopus vel alius,31
[027] quia de talibus non poterit32 rex exequi iudicium, nec iudicium factum in
[028] foro seculari de utlagaria ligabat tales qui in curia christianitatis se purgare
[029] possint33 secundum quosdam.

De homicidio quod palam et pluribus astantibus perpetratum est, et postea de homicidio quod nullo præsente perpetratum est, et quod dicitur murdrum.


[031] DICTUM est supra de homicidio quod palam et pluribus astantibus quan-



Notes

15. Om., V, MA, Y.

16. possunt, MA, MB, LA, Y, MG, CM, OC, MC.

17. Om., OB, MA, MB.

18-19. Om., OB, MA, MB, CE.

20. Om., OB, MA, MB, CM, MG.

21. assignare et, LA, Y, MC.

22. possit, OA, OB; possunt, CM; om., CE.

23. domini regis, OB, MB, CE, CM.

24. et ex, MG, OC, CM, OB.

25. Om., OB, MA, MB.

26. Om., OA, CM.

27-28. si sic, OB, MA, MB; factum sic, CE, MC.

29. fuerit utlagatus, tenetur rex utlagatum remittere ordinario ubi, V.

30. fiet nisi, V; est nisi, CE.

31-32. alius de talibus poterit, OB, MA, MB.

33. possunt, V, OC, MG, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College