Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 377  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] Quod si per patriam se defendere non possit, quod doceat causam esse nullam
[002] per exhibitionem eius qui interfici debuit, alioquin iudicium sustinebit,
[003] vel si58 patriam recusaverit quasi pro convicto habetur, ita quod in patria
[004] non poterit remanere: et si rex eum in patria sustineret, hoc esset ad iniuriam
[005] appellantis. Si autem non sit aliquis qui ab initio bene secutus fuerit,
[006] nec aliquis qui appellum habere possit, tunc poterit inlagatus59 in patriam
[007] f.134] remanere ad pacem domini regis.

Item si antenatus filius ex pluribus feloniam fecerit in vita patris, et fuerit utlagatus in vita patris.


[009] ITEM esto quod quis plures habuerit filios, et antenatus feloniam fecerit in
[010] vita patris et utlagatus in vita patris. Mortuo patre videndum est ad quem
[011] ius et hereditas descendere debeat. Et videtur quod non filio1 utlagato, ex
[012] quo per utlagariam forisfecit2 ius succedendi, et non solum adeptum sed
[013] adipiscendum. Non3 ergo restituitur ad successionem, quia hoc esset ut videtur
[014] in præiudicium domini capitalis, quod esse non debet. Si autem in vita
[015] patris moreretur cum esset restitutus sine herede, tunc quasi non esset in
[016] rerum natura descenderet hereditas ad alios heredes propinquiores ut quibusdam
[017] videtur, quod non est4 verum secundum alios qui melius sentiunt
[018] de talibus: quia cum antenatus moriatur in vita patris vel alterius antecessoris,
[019] sive inlagatus5 fuerit sive non, forisfacit omnibus heredibus suis præsentibus
[020] et apparentibus, futuris, licet tunc non existentibus, propinquis et
[021] remotis, fratribus et sororibus, et de carne propria exeuntibus, totum ius
[022] quod habuit die quo felonia fuit perpetrata, vel quod ei accidere posset6 ab
[023] aliquo antecessore, si antecessorem superviveret7 et feloniam non commisisset,
[024] et qui mortuo antecessore futuri essent sui heredes si ius ei descendisset:
[025] quia licet gradus vacuus sit per mortem suam si ad pacem domini regis
[026] moreretur sine felonia, oporteret quod de eo8 fieret mentio in descensu ad
[027] heredes de carne sua exeuntes sic. Et unde ius a tali antecessore descendisse
[028] debuit tali ut filio et heredi si9 viveret, et10 a13 tali, tali12 ut filio et heredi11
[029] talis. Et quod14 dici debet de fratribus et sororibus et aliis heredibus remotioribus,
[030] propriis liberis non existentibus. Et sic non poterit dici immediate
[031] quod ius descendit a tali antecessore tali nepoti vel nepti, fratri vel sorori,
[032] vel heredi remotiori, nulla facta mentione de eo qui obiit in vita antecessoris.
[033] Et sic forisfacit ille qui feloniam commisit, sive moriatur in vita antecessoris
[034] sive post mortem, et sive utlagatus vel in vita antecessoris restitutus, et
[035] sic forisfacit actionem et ius habitum et habendum. Item hereditatem pro-



Notes

58. si per, MG, CM.

59. utlagatus, V, CM.

1. Om., MG, CM.

2. forisfecerit, MG, CM; forisfacit, OC.

3. nunc, MG, CM.

4. esset, MG, CM, OC.

5. utlagatus, OB, MA, MB, MC.

6. possit, MA, MB.

7. supervixerit, V, OC.

8. ea, OB, MA, MB, CE, MC.

12. Om., MG, CM.

9-13. Om., OB, MA, MB.

10-11. ita, LA, OA, CE, MC.

14. Om., OB, MA, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College