Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 376  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] mittetur45 licet sic purgaverit innocentiam suam. Item cum interrogatus
[002] esset et utlagatus, numquam exiit a seisina, sed semper fuit in continua
[003] seisina per uxorem et liberos et familiam suam, adhuc hereditatem retinere
[004] non poterit nisi dominus suus capitalis hoc voluerit propter utlagariam rite
[005] factam.>

Item restituuntur legi maxime in criminalibus, quod ipsi aliis respondeant, et alii ipsis non. In civilibus vero ipsi aliis.


[007] ITEM restituuntur legi in criminalibus maxime quod ipsi aliis respondeant
[008] et stent recto si quis versus eos loqui voluerit, sed alii ipsis non respondebunt.
[009] In civilibus vero ipsi aliis, sed alii non ipsis, quia per utlagariam dissolvuntur
[010] quoad ipsos46 obligationes, et perinde extinguuntur actiones quæ
[011] resuscitari non poterunt. Respondere autem tenentur si quis versus eos
[012] loqui voluerit, et ibi respondere tenentur omnibus, sed habent suas exceptiones
[013] versus omnes, præterquam illos qui rite et secundum legem terræ
[014] versus eos sectam fecerint per quam utlagati fuerunt,47 et unde si versus
[015] alios se defenderint per exceptionem.

Rex remittit eis suam sectam sine præiudicio aliorum.


[017] REX remittit eis suam sectam, quod quidem facere poterit sine præiudicio
[018] aliorum. Si autem cum quis fuerit utlagatus48 et sit aliquis qui versus eum
[019] loquatur, qui sectam suam bene fecerit et sufficienter versus eum per quem
[020] utlagatus fuit, et petat iudicium de hoc quod per sectam suam utlagatus
[021] est, [quæritur] si debeat eum iterum49 convincere cum semel eum convicerit
[022] per sectam suam. Videtur quod si quis utlagatus fuerit per sectam alicuius,
[023] non propter hoc convincitur de facto et felonia, nisi tantum de contemptu
[024] et inobedientia, et hac ratione, quia poterit quis utlagari per sectam
[025] alicuius propter fugam ut prædictum est, licet nulla subsit50 causa, nec
[026] factum, nec felonia.

Si sit qui versus eum loqui voluerit cum fuerit inlagatus, oportebit quod versus ipsum loquatur per verba appelli.


[028] OPORTET51 igitur52 quod appellans si sectam bene fecit53 de novo loquatur
[029] versus eum. Et quo54 casu55 appellatus propter sectam bene factam ab
[030] appellante56 amisit suas exceptiones, amisit57 etiam electionem defendendi
[031] se per corpus suum vel ponendi se super patriam, cum appellans eum semel
[032] convicerit per appellum et per sectam. Et ideo quia appellatus hoc totum
[033] amisit propter fugam et utlagariam, oportet quod per patriam se defendat.



Notes

45. admittitur, OA, MG, CM, OC.

46. ipsas, V, OB, MA, MB, MG, CM.

47. fuerint, V, MA, MG, OC.

48. inlagatus, V, OC; utlagatus, OA, LA, CE, MA, MB, Y, MG, CM, MC.

49. Om., MA, MB; (--iterum . . . semel eum, OB).

50. subfuit, V; sit, OB, MA, MB.

51. oportebit, OB, MA, MB.

52. ergo, OC, MG, CM.

53. fecerit, LA, CE, OC, MG, CM.

54-55. qua causa, MG, CM.

56. appellatione, MG, CM; appellatore, OC.

57. Om., MG, CM, OC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College