Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 375  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] ut omnibus respondeat qui versus eum loqui voluerint, quia statim cum
[002] convictus fuerit per utlagariam incipit ius merum reverti ad dominum capitalem,
[003] quia cum felone ulterius remanere non poterit, et talis restituitur ad
[004] gratiam sine præiudicio alicuius.19 Item sunt quidam qui restitui debent de
[005] iure ad pacem in omni casu20 et ad21 omnia, licet fuerint utlagati, videlicet
[006] ubi utlagaria nulla ipso iure, ut22 si facta fuerit contra legem terræ et regni
[007] consuetudinem, et aliter quam de iure23 fieri deberet vel24 alibi: alibi,25 ut si26
[008] extra comitatum vel Londoniæ extra hustengum: aliter, quod27 quidem esse
[009] poterit multis modis, ut si ante quintum comitatum. Item si in comitatu,
[010] tamen ad nullius sectam regis vel parentis vel amici. Et si secta ibi fuerit,
[011] tamen ille qui utlagatus est28 fuit infra ætatem. Item cum ille qui utlagatus
[012] est venire non potuit, quia ante utlagationem se posuit in prisonam29 pro
[013] facto illo vel alio. Item cum de facto illo appellatus fuit et interrogatus pro
[014] facto uno in uno comitatu ab uno, se defendit30 in alio comitatu versus alium
[015] appellantem de eodem facto, et multis modis aliis. Item inlagari31 debet quis
[016] sine32 iuris iniuria, licet non ad hereditatem33 nec ad catalla, ubi nulla subfuit
[017] causa utlagationis omnino34 nisi quod fuit meticulosus, et sic nullam35
[018] rem timens subtraxit se, vel quia ipse qui interfici debuit iam apparet vivus,
[019] et huiusmodi. Et in hoc casu denotatur ius et non gratia. Item restitui
[020] potest de gratia, sed non de iure ad pacem tantum, et non ad36 alia cum
[021] rite fuerit utlagatus, sicut est ille qui hominem interficit per infortunium
[022] et non37 ex mala voluntate, quia voluntas et propositum distinguunt maleficia.
[023] Si quis autem per feloniam et in assultu præmeditato alium interfecerit,38
[024] talis numquam de iure restitui deberet nec de39 gratia, quia cum talibus
[025] nulla gratia facienda,40 ne talis gratia aliis præbeat audaciam consimilia41
[026] perpetrandi, quia facilitas veniæ etcetera. Facit tamen rex aliquando gratiam
[027] talibus sed contra iustitiam, cum ad sectam suam fuerint utlagati, sed
[028] tamen ut omnibus42 respondeant. Item esto quod filius antenatus utlagatus
[029] f.133b] in vita patris vel alterius antecessoris fuerit inlagatus, et sic ad
[030] pacem domini regis expectaverit43 mortem antecessoris sui, nec iste ad hereditatem
[031] admittetur. Item cum inlagatus fuerit tali modo quod44 omnibus respondeat,
[032] et se forte defenderit per corpus vel per patriam, nec adhuc ad-



Notes

19. alterius, CE; alterius alicuius, V.

20. causa, MG, CM.

21. Om., OB, MA.

22-23. Om., MG, CM.

24. ut, MG, CM, OC.

25. Om., MA, MG, CM, OC; sic, OA, OB, LA, CE, Y, MC.

26. Om., MG, CM, OC.

27. Om., OB.

28. Om., CE, OB, MB, Y.

29. prisona, V, MG, CM.

30. defenderit, MG, CM, OC.

31. utlagari, OB, MA, CE, Y.

32. non, OB, MA, MB, CE, Y.

33. heredes, OA, CE, Y, OB, MA, MB; hered., LA.

34. Om., OB, MA, MB; animo, LA.

35. ad nullam, MG, CM, OC.

36. Om., OA, OB, MA, MB, CE, CM, MC.

37. Om., MA, MB, CE, Y, (+ OB).

38. interficit, MG, CM.

39. Om., OA, MG, CM.

40. facienda est, V, MC.

41. consimilem, OC; consilium, MG, CM.

42. in omnibus, OB, MB.

43. expectavit, OB, MA, CE, Y; expectant, MB.

44. ut et, V; ut, Y; pro, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College